Aníbal Planteó Serios Problemas

Descargar como doc, pdf o txt
Descargar como doc, pdf o txt
Está en la página 1de 3

13. Anbal plante serios problemas a Roma.

Hannibal, postquam Romanos multis et magnis proeliis superavit, quattuor annos in Italiam mansit. Bellum tamen suscipere non poterat; Carthaginienses enim ad eum novas copias mittere nolebant. Urbem Carthaginem defendere malebat contra Scipionem qui ab Hispania in Africam transiturus esse (infinitivo de futuro activo: que iba a ir) videbatur. Anbal, despus que super a los romanos en muchas y grandes batallas, permaneci cuatro aos en Italia. Sin embargo no poda sospechar la guerra; en efecto los cartagineses no queran enviarle nuevas tropas. Prefera defender la ciudad de Cartago contra Escipin, que pareca que iba a ir desde Espaa a frica. SELECCIN DE TEXTOS DE CSAR 1. Apud Helvetios longe nobilissimus fuit et ditissimus Orgetorix; is, Marco Messala et Marco Pisone consulibus, regni cupiditate inductus, coniurationem nobilitatis fecit et civitati persuasit ut de finibus suis cum omnibus copiis exirent. (B.G. 1, 2) 2. Belgae, Aquitani et Galli Galliam incolunt. Hi omnes lingua, institutis et legibus inter se differunt. Horum omnium fortissimi sunt Belgae. 3. Caesar eas cohortes cum exercitu suo coniunxit Attiumque incolumem dimisit. Caesar primis diebus castra magnis operibus munire et ex finitimis municipiis frumentum comportare et reliquas copias expectare iubet. (B.C. 1, 18) 4. Caesar, cognito consilio eorum, ad flumen Tamesim in fines Cassivellauni exercitum duxit; quod flumen uno omnino loco pedibus atque hoc aegre transiri potest. eo cum venisset, animadvertit ad alteram fluminis ripam magnas esse copias hostium instructas. (B.G. 5, 18) 5. Caesar, cum hostes in nostris castris versari vidisset, omni equitatu ad utramque partem munitionum disposito, proelium committi iubet. 6. Caesari cum id nuntiatum esset, eos per provinciam nostram iter facere conari, maturat ab urbe proficisci et in Galliam ulteriorem contendit et ad Genavam pervenit. (B.G. 1, 7) 7. Cognitis his rebus, cum milites iniquo loco pugnarent, cohortes ex castris eduxit et sub monte constituit. 8. Compluribus expugnatis oppidis, Caesar, ubi intellexit frustra tantum laborem sumi, neque hostium fugam captis oppidis reprimi, neque iis noceri posse, statuit exspectandam classem. Quae ubi convenit ac primum ab hostibus visa est, circiter ducentae et viginti naves eorum paratissimae atque omni genere armorum ornatissimae profectae ex portu, nostris adversae constituerunt. (B.G. 3, 14) 9. Consul nuntiavit Romanos ab hostibus victos esse, eosque Romam contendere atque arcem obsessuros esse. Itaque iussit omnes iuvenes cum armis in Capitolium ascendere. (Este no es un texto de Csar) 10. Cum oppidum a nostris undique oppugnaretur, tamen hostes legionum impetum facile sustentabant. 11. Dux has naves carris iunctis noctu devehit milia XXII passuum a castris, militesque his navibus flumen transportat, continentemque ripae collem improviso occupat. (B.C. 1, 54) 12. Eo consilio dimisso, idem principes civitatum qui ante fuerant ad Caesarem reverterunt petieruntque uti sibi secreto et in occulto de sua omniumque salute cum eo agere liceret. Ea re impetrata, sese omnes flentes Caesari ad pedes proiecerunt. (B.G.1, 31)

13. Erant omnino itinera duo, quibus itineribus domo exire possent: unum per Sequanos, angustum et difficile, inter montem Iuram et flumen Rhodanum, vix qua singuli carri ducerentur, mons autem altissimus impendebat, ut facile perpauci prohibere possent; alterum per provinciam nostram, multo facilius atque expeditius, propterea quod inter fines Helvetiorum et Allobrogum, qui nuper pacati erant, Rhodanus fluit isque nonnullis locis vado transitur. (B.G.1,6) 14. Erat inter oppidum Ilerdam et proximum collem, ubi castra Petreius habebat, planities atque in hoc medio spatio tumulus paulo editior. (B.C. 1, 4) 15. Hannibal in Hispaniam missus est et statim omnem exercitum in se convertit; veteres milites eum iuvenem Hamilcarem (Amlcar, padre de Anbal) crederunt, nam eundem vigorem in vultu et eandem vim in oculis habebat. (Este texto no es de Csar) 16. Hannibal, postquam Romanos multis et magnis proeliis superavit, quattuor annos in Italiam mansit. Bellum tamen suscipere non poterat; Carthaginienses enim ad eum novas copias mittere nolebant. Urbem Carthaginem defendere malebant contra Scipionem qui ab Hispania in Africam transiturus esse (infinitivo de futuro activo: que iba a ir) videbatur (Anbal plante serios problemas a Roma). (Este texto no es de Csar) 17. Helvetii cum omnibus suis carris secuti impedimenta in unum locum contulerunt; ipsi confertissima acie reiecto nostro equitatu phalange facta sub primam nostram aciem successerunt. (B.G. 1, 24) 18. His cognitis rebus, rem frumentariam providet, castris idoneum locum deligit. Ubi is imperat ut pecora deducant suaque omnia ex agris in oppida conferant, sperans barbaros atque imperitos homines inopia cibariorum adductos ad iniquam pugnandi condicionem posse deduci, mandat ut crebros exploratores in Suebos mittant quaeque apud eos gerantur cognoscant. (B.G. 6, 10) 19. His rebus cognitis, Caesar Gallorum animos verbis confirmavit pollicitusque est sibi eam rem curae futuram esse. (B.G. 1, 33) 20. Id hoc facilius iis persuasit, quod undique loci natura Helvetii continentur: una ex parte flumine Rheno latissimo atque altissimo, qui agrum Helvetium a Germanis dividit, altera ex parte monte Iura altissimo, qui est inter Sequanos et Helvetios, tertia lacu Lemanno et flumine Rhodano, qui provinciam nostram ab Helvetiis dividit. (B.G. 1, 2) 21. Ita nostri acriter in hostes signo dato impetum fecerunt, itaque hostes repente celeriterque procurrerunt, ut spatium pila in hostes coniciendi non daretur. (B.G. 1, 52) 22. Quibus auditis liberaliter pollicitus hortatusque ut in ea sententia permanerent, eos domum remittit et cum iis una Commium, quem ipse Atrebatibus superatis regem ibi constituerat, cuius et virtutem et consilium probabat, et quem sibi fidelem esse arbitrabatur, cuiusque auctoritas in his regionibus magni habebatur, mittit. Huic imperat, quas possit, adeat civitates horteturque, ut populi Romani fidem sequantur, seque celeriter eo venturum nuntiet. (B.G. 4, 21) 23. Nostri simul in arido constiterunt, suis omnibus consecutis in hostes impetum fecerunt atque eos in fugam dederunt, neque longius prosequi potuerunt, quod equites cursum tenere atque insulam capere non potuerant. Hoc unum ad pristinam fortunam Caesari defuit. (B.G. 4, 26) 24. Omnes hostes Galli et multi Helvetii inter alios auxilium a Caesare petere coeperunt. 25. P. Sextius Baculus, primi pili centurio, quem Nervico proelio compluribus confectum vulneribus diximus, et item C. Volusenus, tribunus militum, vir et consilii magni et virtutis, ad Galbam accurrunt atque unam esse spem salutis docent, si eruptione facta extremum auxilium experirentur. (B.G. 3, 5) 26. Postero die, luce prima, movet castra et, circiter milia passuum quattuor progressus trans vallem et rivum, multitudinem hostium conspicatur. (B.G. 5, 49)

27. Prima luce hostium equitatus ad castra accedit proeliumque cum nostris equitibus committit. Caesar equites cedere seque in castra recipere iubet; simul ex omnibus partibus castra altiore vallo muniri portasque obstrui atque cum simulatione timoris agi iubet. (B.G. 5, 50) 28. Reliqui se in castra recipiunt, unde erant egressi. Ex quibus L. Petrosidius aquilifer, qui a magna multitudine hostium premeretur, aquilam intra vallum proiecit, ipse pro castris fortissime pugnans occiditur. (B.G. 5, 37) 29. Secunda vigilia barbari magno cum strepitu ac tumultu castris egressi, fecerunt ut consimilis fugae profectio videretur. Caesar, hac re statim per speculatores cognita, insidias veritus, exercitum equitatumque castris continuit. (B.G. 2, 11) 30. Hoc proelio trans Rhenum nuntiato Suebi, qui ad ripas Rheni venerant, domum reverti coeperunt. Quos ubi, qui proximi Rhenum incolunt, perterritos senserunt, insecuti magnum ex his numerum occiderunt. (B.G. 1, 54) 31. Tum Germani suas copias e castris eduxerunt generatimque (adverbio: por tribus) constituerunt. Ita acriter nostri in hostes, signo dato, impetum fecerunt et adeo celeriter hostes procurrerunt. 32. Ubi de eius adventu Helvetii certiores facti sunt, legatos ad eum mittunt nobilissimos civitatis, cuius legationis Nammeius et Verucloetius principem locum obtinebant, qui dicerent sibi esse in animo sine ullo maleficio iter per provinciam facere. (B.G. 1, 7)

También podría gustarte