Jump to content

Quantum redactiones paginae "Fuga (musica)" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
m robot Adding: zh-yue:賦格曲
m robot Adding: simple:Fugue
Linea 35: Linea 35:
[[pt:Fuga]]
[[pt:Fuga]]
[[ru:Фуга]]
[[ru:Фуга]]
[[simple:Fugue]]
[[sl:Fuga]]
[[sl:Fuga]]
[[sv:Fuga]]
[[sv:Fuga]]

Emendatio ex 00:43, 26 Octobris 2006

Fuga usu communi celerem significat motionem hominis aut animalis de periculo imminenti ad locum securum. Illae autem motionis figura in forma musicali quadam ut sequitur recognita est.

Nomine fugae enim appellatur maximae auctoritatis forma musicae polyphonicae, quae gradatim a saeculo septimodecimo ex ricercare confirmata, summam in Johannis Sebastiani Bach compositionibus adepta est.

Constructio fugae:

Dux (melodia generalis), apparens in una voce, quintae intervallo in altera (comes), deinde in aliis reliquis repetitur. Apparatio prima ducis in omnibus vocibus expositio vel prima fugae traductio nominatur. Haec forma plerumque contenta est non minus quam ex tribus traductionibus (ab ispis differentibus; e.g., ducis comitisve vice in particularibus vocibus, quorum numerus variatur a duabus usque ad sex in fuga ordinaria; etiam cantus fundamento seu imitationis modo). Sunt quoque fugae multiplices (duplices vel triplices), cum duabus vel tribus melodiis, quas omnes simul conficere ad effectum quasi aliquot fugarum uno tempore consonantium perducit.

Fuga cum aliis formis praecedentibus (praeludium, toccata) sive maioris pars operis esse potest.

  • Fughetta (it.) – fuga parva, constructione liberior; apparet integra sive ut pars formae maioris.
  • Fugato (it.) “ut fuga” – fragmentum operis musici, quod frequentissime est unae traductio melodiae quasi in fuga.