Coronavirus
Ordo : Nidovirales
Subordo : Cornidovirineae
Familia : Coronaviridae
Subfamilia : Orthocoronavirinae
Coronavirus[1], etiam nominatum virus coroniforme, est summa virorum biologicorum subfamiliae Orthocoronavirinarum, quod morbos in mammalibus avibusque efficiunt. ARN sunt, nam genoma eorum ex ARN constat. Magnitudine sunt circiter 120 nanometra lata. Genera eorum Alphacoronavirus, Betacoronavirus, Gammacoronavirus, Deltacoronavirus appellantur.
Coronavirus causa est morbi instar gravedinis, et in corporibus aliquorum hospitium ratione immunitaria deficientium pneumoniam parit. In casibus pessimis epidemias vel pandemias inferre potest, e.g. SARS-CoV, MERS-CoV et SARS-CoV-2 (causa morbi COVID-19).[2]
Cum coronaviroses extra modum per omnes gentium partes grassari possint, opus est contagionem non solum vitatione, sed etiam curatione exercenda quam citissime depellere. Sub specie optimae immunitatis, omne responsum immunitarium celerius esse deberet, quam agentia pathogenica quae corpori irrumpunt.
Quotiescumque ratio immunitaria satis habet temporis ac coalescendi possibilitatum, immunitas, vel potius responsum immunitarium, apte confingi potest: contracorpora celeriter creantur ad bacteria et viria efficaciter depellenda.
Quantum ad sanandam contagionem uiralem attinet, e compluribus in vitro, et in vivo experimentis argentum colloidale adhibere debemus, potissime illud, quod nanotechnologice conficitur, quia hactenus unum et solum efficax medicamentum esse patet ad exstinguendam et coronaviralem, et quamlibet aliam contagionem viralem.[3] Forsitan novis experimentis brevi tempore reperiatur, huius colloidei adhibitionem esse unicam medendi methodum omnium virosium sanationi aptam.
Particulae argenteae, e quibus constat argentum colloidale, sua ipsarum natura superficiei virionicae eo modo adhaerent, quo retroire nequeunt, eaque re omnis viri contaminositas exstincta evadit. Responso immunitario tunc parato, quodlibet onus virale statim deletur per omnia contagionis momenta.
Cum peraguntur illae virosium curationes, in quibus argento colloidali utitur, pauca viria intacta vel activa, praeter viriorum fragmenta relinquuntur, quae opus est depellere. Quae cum ita sint, argenti colloidalis vi onus virale exponentialiter imminuitur. Possibile est igitur convalescentiam brevi tempore consequi, dummodo aegrotis recta argenti colloidalis portio detur. Proculdubio morbo virali tum vitatio, cum curatio nequiquam adhiberi potest, nisi si argento colloidali utatur, quo aegrotorum convalescentia ex morbo fit celerissima.
Adhibendum igitur argentum colloidale et in vitatione, et in curatione harum virosium, ne increscente earum contagiositate ratio immunitaria disturbetur, morbusque ingravescat. Ceterum, huius medicamenti gratia, sine ullo dubio, permulta uitarum milia servari poterunt. Adhibendum porro idem medicamentum in quarumlibet virosium vitatione, ut hoc modo alteram rationem immunitariam possideamus. Cum enimvero argentum colloidale una cum enzymis adhibemus in conservatione salutis, corpus organicum nostrum nullo morbo contagioso patet.
Notae
- ↑ Origo nominis est vocabulum corona ea ratione, quod forma eius externa similitudinem habet solis vel ornamenti capitis regalis. Coronavirus nomen compositum est: corona et virus. Hoc modo singulariter declinatur: nom. coronavirus, voc. coronavirus, gen. coronaeviri, acc. coronamvirus, dat. coronaeviro, abl. coronaviro. Et sic pluraliter: nom. coronaevira, voc. coronaevira, gen. coronarumvirorum, acc. coronasvira, dat. coronisviris, abl. coronisviris. Virion, nomen neutrum, particulam viralem, extracellularem, et contagiosam significat. Hoc modo singulariter declinatur: nom. virion, voc. virion, gen. virii, acc. virion, dat. virio, abl. virio. Et sic pluraliter: nom. viria, voc. viria, gen. viriorum, acc. viria, dat. viriis, abl. viriis. Capside, nomen femininum, involucrum virale significat. Hoc modo singulariter declinatur: nom. capside, voc. capside, gen. capsides, acc. capsiden, dat. capsidae vel capside, abl. capside. Et sic pluraliter: nom. capsidae, voc. capsidae, gen. capsidarum, acc. capsidas, dat. capsidis, abl. capsidis.
- ↑ Quod Ordo mundi sanitarius die 11 Februarii 2020 nominavit et die 11 Martii 2020 pandemiam declaravit.
- ↑ Simon Zavadier. Argentum Colloidale in Septic Pneumonia. Edinburgh Medical Journal. September 1903; 14(3):254-255. Eric J. Rentz. Viral Pathogens and Severe Acute Respiratory Syndrome: Oligodynamic Ag+ for Direct Immune Intervention. Journal of Nutritional & Environmental Medicine. June 2003; 13(2):109-118. Jose Elechiguerra et al. Interaction of Silver Nanoparticles with HIV-1. Journal of Nanobiotechnology. 2005; 3(1):6. Kelly R. Bright et al. Assessment of the Antiviral Properties of Zeolites containing Metal Ions. Food and Environmental Virology. July 2009; 1(1):37-41. Humberto Lara et al. Silver Nanoparticles are Broad-spectrum Bactericidal and Virucidal Compounds. Journal of Nanobiotechnology. 2011; 9:30-39.
Nexus interni
Nexus externi
Vicimedia Communia plura habent quae ad Orthocoronavirinas spectant (Orthocoronavirinae, Orthocoronavirinae, Coronavirus). |
Vide "Orthocoronavirinas" apud Vicispecies. |
Situs scientifici: • NCBI • Encyclopedia of Life |
- De coronaviro (Situs CDD)