Jump to content

Georgius Davidov

E Vicipaedia
Redactio 22:29, 11 Octobris 2022 a conlatore InternetArchiveBot (disputatio | conlationes) facta (Rescuing 0 sources and tagging 1 as dead.) #IABot (v2.0.9.2)
(diff) ← Redactio superior | Redactio novissima (diff) | Redactio recentior → (diff)

Georgius Carpi filius Davidov (Russice Георгий Карпович Давыдов, natus 1879 ad Armavir in regione Cubanica) editor Russicus gente Armenus fuit necnon summus Esperantici fautor.

Rebus Esperanticis ardere coepit anno 1892. Anno 1903 venit Saratoviam ubi praeconia pro Esperanticis incepit. Annis inter 1906 et 1907 periodica multa Esperantica subtenebat, propagandam multiplicem in Esperantica firmavit, opera nonnulla e linguis Caucasi in idioma Zamenhofianum convertit.

Notissimus autem factus est ut possessor bibliothecae Esperanticis multis fartae, ubi omnia quasi Esperantice divulgata colligebat. Berolini anno 1908 et Guelpherbyti catalogus librorum omnium editus est. Post infelices Res novas Octobres libri eius diffusi sunt, bibliotheca omnis perdita.

Maioris momenti sunt etiam operae eius statisticae de libris definitivis, de litteris Esperantice pactis necnon de libris in Esperanticum conversis, de periodicis Esperanticis olim existentibus. Anno 1914 saltem consilium cepit edendorum foliorum commendativorum de esperantistis caecis, de vegetarianismo, de quaestionibus oecumenicis inter Christianos, de pace concilianda, de feminis magnis.[1]

Conversiones

[recensere | fontem recensere]
  • V. Papazjan: Morituri te salutant, fabula Armeniaca. Aquinci: Nagy, 1907. 13 paginarum (Esperanta Universala Biblioteko 2.)
  • A. Agaronjan: Guteton da lakto, fabula Armeniaca. Aquinci: Nagy, 1907. 10 paginarum (Esperanta Universala Biblioteko 3.)
  • La jukagiroj, adumbratio ethographica. Aquinci: Nagy, 1908. 8 paginarum. (Esperanta Universala Biblioteko 5.)
  • Ĉerkesaj rakontoj. Aquinci: Nagy, 1908. 8 paginarum. (Esperanta Universala Biblioteko 6.)
  • Ajcatur, fabula Armeniaca. Budapeŝto: Nagy, 1908. 14 paginarum. (Esperanta Universala Biblioteko 9.)

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]