Cleopatrae cena (Hoet)
Appearance
Vide etiam paginam discretivam: Cleopatrae cena.
"Cleopatrae cena", illud scilicet convivium quod regina Aegypti Cleopatra VII Marco Antonio annis 30 a.C.n. obtulit margaritamque in aceto dissolutam bibit, est tabula a Gerardo Hoet saeculo XVIII ineunte picta. Tabula hodie apud Museum Getty monstratur, iuxta aliam ab eodem pictam quae titulum "Cleopatrae mors" habet. Eandem cenam iam anno 1680 Gerardus de Lairesse depinxit, eandem deinde Ioannes Baptista Tiepolo.
Fontes principales, quibus usus est pictor, fuerunt Plutarchi "Vita Marci Antonii" a Iacobo Amyot Francogallice anno 1559 versa (ubi cenas anno 41 a.C.n. Antonio a Cleopatra oblatas narrantur)[1] et praesertim Plinii maioris Naturalis historia qui anecdoton margaritarum refert.[2]
Notae
- ↑ Plutarchus, "Vita Marci Antonii" 25.3-27.2
- ↑ Plinius, Naturalis historia 9.119-121
Bibliographia
- Marleen B. Flory, "Pearls for Venus" in Historia vol. 37 (1988) pp. 498-504
- Prudence J. Jones, "Cleopatra's Cocktail" in Classical World vol. 103 (2010) pp. 207-220
- Berthold L. Ullman, "Cleopatra's Pearls" in Classical Journal vol. 52 (1957) pp. 193-201 Textus apud LacusCurtius
Nexus externi
De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.