Jump to content

Proposita millennalia progressionis

E Vicipaedia
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.

Proposita millennalia progressionis (Anglice: Millennium Development Goals) sunt octo cooperandi rationes, de quibus civitates Nationum Unitarum, G8 et organizationes internationales viginti tres inter se consenserunt. Propositum est enim in conventu mundano anno 2000 instituto, ut iura humana et qualitas vitae omnium ante annum 2015 promoverentur. Itaque fieri non potest, quin hae rationes propositae praesertim ad civitates provectibiles pertineant.

Proposita

Proposita millennalia progressionis octo cooperandi rationes proferunt, quae sunt:

  1. Mitigatio paupertatis et famis;
  2. Educatio prima omnibus impertienda secundum ius educationis;
  3. Aequalitas virorum et mulierum ante legem;
  4. Deminutio casuum mortis infantium;
  5. Salus matrum augenda;
  6. Consilia capienda contra SCDI, malariam et alios morbos;
  7. Provectio progressus durabilis et protectionis naturae;
  8. Provectio solidaritatis cooperativae progressionis causa.

Nexus interni

Nexus externi