Jump to content

Sanctus (prex)

E Vicipaedia
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.

Sanctus est prex antiqua in cantu Missae, sumpta a verbis angelorum in libro Isaiae, ubi seraphim Deo canunt: "Seraphim stabant iuxta eum; sex alae uni et sex alae alteri: duabus velabat faciem suam et duabus velabat pedes suos et duabus volabat. Et clamabat alter ad alterum et dicebat: 'Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus exercituum; plena est omnis terra gloria eius'" (Is 6:2-3).

Secunda pars precis saepe Benedictus vocatur. Generaliter "Benedictus" est plus terminus musicus quam religiosus, cum divisio orationis "Sanctus" duas in partes evolutio fuit musica, quia prius pars "Sanctus" canebatur ante consecrationem, et secunda pars post eam, dum sacerdos submissa voce canonem missae orabat. Itaque in hac secunda parte musica saepe mitis et tranquillior est.

Verba sunt:

Sanctus, Sanctus, Sanctus,
Dominus Deus Sabaoth.
Pleni sunt caeli et terra gloria tua.
Hosanna in excelsis.
Benedictus, qui venit in nomine Domini.
Hosanna in excelsis.[1]

Textum in lingua Graeca hoc est:

Ἅγιος, ἅγιος, ἅγιος Κύριος Σαβαώθ·
πλήρης ὁ οὐρανὸς καὶ ἡ γῆ τῆς δόξης σου,
ὡσαννὰ ἐν τοῖς ὑψίστοις.
Εὐλογημένος ὁ ἐρχόμενος ἐν ὀνόματι Κυρίου.
Ὡσαννὰ (ὁ) ἐν τοῖς ὑψίστοις.[2]

Nexus interni

  1. Missale Romanum (1943). Ratisbonae, Sumptibus Friderici Pustet
  2. "Ἡ Θεία Λειτουργία τοῦ Ἁγίου Ἰωάννου τοῦ Χρυσοστόμου" (Graece)[1](visum 30 Dec. 2017)