Jump to content

Alfredus Polgar

E Vicipaedia
Wikidata Alfredus Polgar
Res apud Vicidata repertae:
Alfredus Polgar: imago
Alfredus Polgar: imago
Nativitas: 17 Octobris 1873; Vindobona
Obitus: 24 Aprilis 1955; Turicum
Patria: Austria
Nomen nativum: Alfred Polak

Memoria

Sepultura: Cemetery Sihlfeld

Alfredus Polgar (natus Alfred Polgar Vindobonae die 17 Octobris 1873; mortuus Turici die 24 Aprilis 1955) fuit scriptor criticusque Austriacus et paginarum oblectariarum in periodicis peritus. Eius textus perbreves exemplum Petri Altenberg imitantur, cuius opera inedita in lucem proferri curabat anno 1925 titulo Nachlaß. Exaravit non solum tractationes in actis diurnis sed fabulas quoque.

Scholam commercialem frequentavit, et ex anno 1895 criticus theatralis et moderator periodicorum erat, apud Wiener Allgemeine Zeitung, Schaubühne (Berolini, Weltbühne et Tagebuch (annotationes eius in postremo periodico postea partim apparuerunt in libro Ja und Nein, anno 1926). Anno 1925, Berolinum commigravit. Eo tempore sicut Alfred Kerr, Siegfried Jacobsohn, et Herbert Ihring criticus maximi momenti in rebus theatralibus sese praebuit. Pro theatro lusorio Vindobonensi quod "Fledermaus" vocabatur, Polgar una cum Egon Friedell Goethe saturam philologicam anno 1908 pepigit, quae subinde tricenties in scaenario ludebatur. Paulo post periodicum satiricum titulo Simplicissimus ditavit, fabulis suis de artificibus vagantibus desidiosisque in coffeis tabernis Vindobonensibus degentibus, praesertim in cafeo quod Café Central nuncupatur: e.g. scriptis Bewegung ist alles (1909) et Hiob (1912).

Terroribus primi belli mundani emendatus reprehensor gravis factus est in rebus socialibus: minime autem descripsit horrorem belli, sed inopiam pone acies apud cives haud belligerantes (Kleine Zeit, 1919; Schwarz auf Weiß, 1929). Tractationes litterariae quoque magis scepticae fiebant (An den Rand geschrieben, 1926). Anno 1931, una cum Francisco Theodoro Csokor expressionista, comoediam Die Defraudanten publicavit. Diaeta Imperii Germanici incensa (anno 1933), Berolino Vindobonam iit, ubi usque ad annum 1938 mansit. Politicis ideis tunc periodica exsulum varia implevit. Per Lutetiam anno 1940 in Civitates Foederatas pervenit, ubi se sustentabat, sicut etiam Alfredus Döblin, cuius familiaritatem contraxit, libris scaenariis scribendis et tamquam interpres Ruscisilvae.

Anno 1951, Alfredus Polgar primus homo erat Praemio editorialii urbis Vindobonensis honoratus.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Andreas Nentwich: Alfred Polgar. Leben in Bildern. Deutscher Kunstverlag, Berolini 2012, ISBN 978-3-422-07154-4.
  • Eva Philippoff: Alfred Polgar. Ein moralischer Chronist seiner Zeit. Minerva, Monaci, 1980, ISBN 3-597-10250-6.
  • Ulrich Weinzierl: Alfred Polgar. Eine Biographie. Löcker, Vindobonae 1985.
  • Evelyne Polt-Heinzl, Sigurd Paul Scheichl (ed.): Der Untertreiber schlechthin. Studien zu Alfred Polgar. Löcker, Vindobonae 2007, ISBN 978-3-85409-451-7.
  • Marcellus Reich-Ranicki: Alfred Polgar – Der leise Meister. In: Die Anwälte der Literatur. DVA, Stuttgardiae 1994., p. 167–85.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]