Contra Eratosthenem
Contra Eratosthenem[1] (Graece Κατὰ Ἐρατοσθένους τοῦ γενομένου τῶν τριάκοντα, ὃν αὐτὸς εἶπε Λυσίας) est unica oratio quam logographus Lysias ipse pro se apud iudices anno 403 a.C.n. habuit. Simul primam orationem iudiciariam quam omnino composuerit esse dicit[2]. Unum e triginta tyrannis Eratosthenem accusabat quod fratri suo Polemarcho in via occurrens eum comprehendit atque ad indignam mortem divitiarum cupidine abduxit. Difficilis erat causa quia tum partes adversae Athenis concordiam cupiebant atque legem amnestiae pertulerant. Magni momenti est illa oratio per quam simul et de ipso Lysia et de triginta tyrannorum regimine multa cognovimus.
Argumentum
[recensere | fontem recensere]Cum democratiae fautores et Thrasybulus ex Piraeo Athenas post Munychiam victoriam redierunt plerique tyranni Eleusinem sese receperunt ubi incolas trucidarunt. Eratosthenes vero moderatione sua confisus Athenis manere maluit ut rationem de magistratu suo secundum legem redderet (εὔθυνα). In qua redditione Lysiae eum accusare licuit, ut plerique eruditi coniecerunt. Peregrinus quidem erat sed eadem tributa et vectigalia atque cives pendebat (metoecus isoteles). Iudices tam ex Piraeo quam ex Urbe veniebant[3] sed ex utraque factione moderatiores homines erant, pacis civilis cupidi.
Prima parte Lysias narrat quomodo ob publicam egestatem triginta tyranni ditissimos ex metoecis sibi adversantibus sine iudicio occidere constituerint[4] atque ipse omnibus divitiis direptis[5] vix Megara fugere potuerit, frater vero ab Eratosthene in via adprehensus cicutam[6] bibere coactus et iusto funere privatus sit.
Secunda parte res ab Eratosthene gestas recenset qui respondebat collegarum metu ita agere coactum esse nec Polemarchum sua manu necasse. Lysias ipse fateri debet e trigintaviris minime nocentem fortasse fuisse Eratosthenem[7]; statim addebat e ceteris hominibus sane nocentissimum[8]. Itaque eum ostendit iam quadringentivirum tempore anno 411 a.C.n. oligarchiae et rebus novis faventem atque postea omnium trigintavirum consiliorum participem. Et trigintavirum scelera memorat.
Deinde in Theramenem invehitur qui et ipse unus e trigintaviris iussu Critiae occisus erat quia eius sceleribus adversabatur. Etenim Eratosthenes Theramenis amicus fueratː quocirca moderatorum hominum indulgentia fruebatur. Lysias ostendit quomodo Theramenes semper utilitati suae, numquam publicae consuluisset. Relatio Lysiae multis historicis iniqua visa est.
Ita ex privata causa Lysias convicium politicum effecerat, pro democratia et contra praeteritarum iniuriarum oblivionem. Nescimus iudicii eventum. Vulgo dubium videtur ne Eratosthenes damnatus sit quia in exhausta civitate concordia et reconciliatio necessariae erant. Fuerunt etiam qui negarent orationem umquam pronuntiatam fuisse quia Lysias civis non erat[9].
Ex illa oratione Lysiae ingenium adeo eluxit ut postea logographi munere fungeretur atque iudiciarias orationes litigantibus pretio scriberet.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Oratio XII in corpore Lysiano.
- ↑ Contra Eratosthenem 3ː ἐγὼ μὲν οὖν, ὦ ἄνδρες δικασταί, οὔτ᾽ ἐμαυτοῦ πώποτε οὔτε ἀλλότρια πράγματα πράξας νῦν ἠνάγκασμαι ὑπὸ τῶν γεγενημένων τούτου κατηγορεῖν.
- ↑ Ibidem 92ː τούς τε ἐξ ἄστεως καὶ τοὺς ἐκ Πειραιῶς.
- ↑ Xenophon, Hellenica II.3.21 et 40.
- ↑ Divites erant fratresː in scutorum officina paterna 120 servi operam dabant et domi nec aurum nec argentum deerant (8-11 et 19).
- ↑ Conium maculatum L.
- ↑ Ibidem 89ː καίτοι λέγουσιν ὡς Ἐρατοσθένει ἐλάχιστα τῶν τριάκοντα κακὰ εἴργασται.
- ↑ Ibidemː τῶν ἄλλων ῾Ελλήνων πλεῖστα εἰς ὑμᾶς ἐξημάρτηκεν.
- ↑ Sed per Vitam falsi Plutarchi comperimus Thrasybulo instigante Lysiam civitate a populo donatum esse antequam hoc decretum rescinderetur.
Commentarii
[recensere | fontem recensere]- Lysias, Discours I, XII, XXIV, XXXII, introduction, traduction et commentaire de Pierre Chiron, Lutetiae, Les Belles Lettres «Commentario », 2015 Recensio critica
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- A. Andrewes, "Lysias and the Theramenes Papyrus", Zeitschrift für Papyrologie und Epigraphik, 1970ː 35-38
- Cinzia Bearzot, Lisia e la tradizione su Teramene : commento storico alle orazioni XII e XIII del corpus lysiacum, Mediolani, 1997 Nonnullae paginae apud Guglum librorum
- Gaspare Campagna, Lisia Contro Eratostene e la restaurazione democratica ateniese, Augustae Taurinorum, 1952
- Alphonsus Hecker, De oratione in Eratosthenem trigintavirum Lysiae falso tributa, Lugduni Batavorum, 1848. Hodie vero pauci de Lysiae paternitate dubitant.
- Jacob Howland, "Plato's Reply to Lysias: Republic 1 and 2 and Against Eratosthenes", The American Journal of Philology, 2004ː 179-208
- Thomas C. Loening, "The Autobiographical Speeches of Lysias and the Biographical Tradition", Hermes, 1981ː 280-294
- Thomas M. Murphy, "The Vilification of Eratosthenes and Theramenes in Lysias 12", The American Journal of Philology, 1989ː 40-49
- Angelos Kapellos, "Lysias interrogating Eratosthenes on the murder of Polemarchus (Lys. 12.26)", Erga-Logoi, 2018ː 51-64.