Jump to content

Leucantium

E Vicipaedia
Leucantium in Lelanti planitie

Leucantium (Neograece Λευκαντί) est vicus in insula Graeca Euboea et locus maritimus urbiculae Basilici quinque chiliometra distantis, circiter quattuordecim chiliometra a Chalcide in austro-occidentem versus situs. Hodie vicus praecipue periegesi vivit.

Propter inventa archaeologica in colle Xeropolis (Ξερόπολις) dicto Leucantium maximi momenti est ad protohistoriam Graecam investigandam. Inter alia tres necropoleis repertae sunt, in quarum sepulcris fictilia a Cultura Mycenaea usque ad Periodum Protogeometricam oriunda inventa sunt, quo locus continuo inhabitatus esse attestatur.

Nomen Leucantii antiquum ignotum est. Forsitan fuit Argura (Αργούρα) a Demosthene memorata.[1] Leucantium quidem genetrix Eretriae fuisse videtur, quam Strabo nomine Eretria vetere (Graece: παλαιὰ Ἐρέτρια) commemorat.[2]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
  1. D. Knoepfler: „Argoura. Un toponyme eubéen dans la Midienne de Demosthène“, in: Bulletin de Correspondance Hellénique 105, 1981, p. 289-329. Contra C. Bérard: „Argoura fut-elle la capitale des futurs Érétiens?“, in: Museum Helveticum 42, 1985, p. 268-275.
  2. Strab. X 1,10.
stipula

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!