Jump to content

Consilium Unionis Europaeae

E Vicipaedia
Signum (anni 2009)
Inscriptiones ad aedificium Iusti Lipsii, sedem Consilii Bruxellis (dies initii finisque aedificationis indicantes)

Consilium Unionis Europaeae[1] est institutum Unionis Europaeae. Una cum Parlamento Europaeo Consilium est pars potestatis legiferae Europaeae. Cum in Consilio Unionis Europaeae sint delegati rectionum Europaearum, parlementarii repraesentant populos Europaeos a quibus electi sunt.

Compositiones

[recensere | fontem recensere]

In iure, Consilium unum est sed congregat in decem compositiones quae sunt:

  • res generales
  • res externae
  • res oeconomicae et fiscales
  • iustitia et res internae
  • munera, consilia sociales, salus et res consumptorum
  • capacitas concurrendi
  • commeatus, telecommunicatio et energia
  • agricultura et piscatus
  • oecologia
  • educatio, iuventus, cultura et lusus athletici

Id est, administri agriculturae in compositione agriculturae et piscatus congregant, administri iustitiae in compositione iustitiae et rerum internarum etc. Nihilominus, quia in iure semper Consilium est, res quae disputationem non poscunt a aliqua compositione adoptari possunt (e.g. res oecologica ab administris iustitiae vel res commeatus ab administris educationis).

Munus praesidendi

[recensere | fontem recensere]

Consilio rerum externarum legatus superior a rebus externis et de securitate praesidet (nisi de foederibus comercialibus agit). Aliter administer nationalis praesidet. In iure tres civitates de munere praesidendi in 18 mensibus decernent (e.g. de mense Iulii 2020 ad mensem Decembris 2021 Germania, Lusitania et Slovenia), sed de facto una civitas in sex mensibus munus praesidendi habet (e.g. Germania de mense Iulii 2020 ad mensem Decembris 2020).

Modi suffragii

[recensere | fontem recensere]
27 administri nationales in Consilio sedem habent.

Modi suffragii in Consilio terni sunt: maior pars simplex, maior pars qualificata et unanimitas.

Maior pars simplex est maior pars membrorum Consilii, id est 14 in 27. Maior pars simplex ad res modi procedendi requisita est.

Maior pars qualificata est assensio 55%[2] civitatum sociarum quae 65% incolarum Unionis repraesentant. Nihilominus, minus quam quater civitates adoptionem vetare non possunt. Plurima actuum legiferorum nunc maiorem partem qualificatam poscunt.

Unanimitas est si Consilium actum nemine contradicente adoptat, sed membra se abstinere possunt. Unanimitas in certis rebus difficilibus poscitur.

Animadverte si unus administer assensit et alii se abstinent ita maiorem partem simplicem vel qualificatam non esse sed actum adoptatum esse si unanimitas ad eum poscitur. Propterea significatio abstentionis variat inter modos suffragii. (In situ interretiale Consilii calculatrum suffragiorum est, ubi maiores partes requisitas computare potes.)

Coreper et greges operarum

[recensere | fontem recensere]

Actiones Consilii in Consilium legatorum diplomaticorum, notum acronymo Coreper (de verbis Francogallicis "Comité des représentants permanents"), praeparantur, ubi legati diplomatici civitatum sociarum apud Unionem congregant. Ante disputationem in Coreper res in gregibus operarum examinantur, ubi officiales ab administeriis nationalibus sunt qui congregant.

Administratio

[recensere | fontem recensere]
Theresia Blanchet(fr) ab anno 2022 secretaria generalis Consilii est.

Administratio Consilii est munus secretariatus generalis. Secretariatui generali Consilii etiam est operas secretariales Consilii Europaei efficere.

Fere 3000 operarios habet, inter quos tertia pars ad finem conversionis inter linguas. (Tabula praepositorum vides hic.)

  1. Lexicon Circulus Latinus Lutetiensis: Thematicum Hodiernum Francogallice / Latine DE EUROPA - generaliter
  2. 72% si propositio nec a Commissione nec a legato superiore a rebus externis et de securitate oritur.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]