Aetia (Callimachus)
Aetia (scilicet "rationes, explicationes") fuerunt carmina mythologica elegiaca Graece saeculo III a.C.n. a Callimacho scripta, ab ipso in libros quattuor digesta. Libri Aetiorum hodie in fragmentis tantum servantur.
Initium terminumque librorum I-II Aetiorum constituunt dialogi inter Callimachum et Musas.
Libri III-IV Aetiorum reginae Berenicae II ut videtur dicati sunt. Initium habuerunt e carmine "Victoria Berenices" (ita a Petro Parsons nuncupato); terminus fuit carmen de "Coma Berenices" nobis fere totum in versione Latina Catulli cognitum. Ultimus omnium nobis cognitorum librum manu scriptum huius operis (una cum Hecale) possedit archiepiscopus Michael Acominatus: bibliotheca eius anno 1205, Athenis a Latinis captis, destructa est.[1]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ N. G. Wilson, Scholars of Byzantium (Londinii: Duckworth, 1983) pp. 204-206
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- A. M. Harder, ed. et interpr., Callimachus: Aetia. 2 voll. Oxonii: Oxford University Press, 2012
- G. Massimilla, Aitia: libri primo e secondo. Pisis: Giardini editori, 1996. ISBN 978-88-427-0013-5.
- G. Massimilla, Aitia: libro terzo e quarto. Pisis: F. Serra, 2010. ISBN 978-88-6227-282-7
- P. J. Parsons, "Callimachus: Victoria Berenices" in Zeitschrift für Papyrologie und Epigraphik vol. 25 (1977) pp. 1-50
- J. Rauch, Die Fragmente der Aitia des Kallimachos. Rastatt, 1860 Textus apud archive.org
- Noel Robertson, "Callimachus' Tale of Sicyon ('SH' 238)" in Phoenix vol. 53 (1999) pp. 57–79