Antipater Sidonius
Appearance
Antipater Sidonius (Graece Ἀντίπατρος) fuit epigrammatista Graecus saeculi 2 a.C.n.
De origine ex gente potenti, de poesi ornata nec non de morte eius docet titulus fictus sepulcri auctore Meleagro Gadarensi, quod epigramma in Anthologia Graeca invenitur/[1] Cicero mentionem facit de Antipatro in libro "De oratore,"[2] dicens Q. Lutatium Catulum illum probe meminisse. Antipater est primus, a quo ratio septem miraculorum mundi servata est.[3]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ AP 7,428.
- ↑ De orat. 3,194: Quod si Antipater ille Sidonius, quem tu probe, Catule, meministi, solitus est versus hexametros aliosque variis modis atque numeris fundere ex tempore tantumque hominis ingeniosi ac memoris valuit exercitatio, ut, cum se mente ac voluntate coniecisset in versum, verba sequerentur.
- ↑ AP 9,58.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Waltz, P., De Antipatro Sidonio. Burdigalae: Ex typis G. Gounouilhou, 1906.
Haec stipula ad scriptorem spectat. Amplifica, si potes! |