Callipolis (Apulia)
Locus: 40°3′20″N 17°59′30″E
Numerus incolarum: 19 561
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Gestio
Geographia
Territoria finitima: Aletium, Galatana, Matinum, Rinocallum, Octavianum
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Callipolis[1][2] seu Gallipolis[2][3] (Italiane Gallipoli) est urbs et commune Italiae circiter viginti milium incolarum, in regione Apulia, provincia Lupiensi et terra historica Sallento situm.
Historia
[recensere | fontem recensere]Scriptores antiqui tradunt Callipolem esse coloniam Graecam in ora Ionia Calabriae. Dionysius Halicarnasseus scribit eam portum Tarentinorum fuisse, quem Leucippus Lacedaemonius dolose ab iis cepit.[4] Pomponius Mela "urbem Graiam Callipolem" prope Sallentina litora commemorat.[5] Plinius denique haec scribit: "<in> ora vero Senum, Callipolis, quae nunc est Anxa, LXXV a Tarento".[6][7] Hic autem textus varie legitur, et Anxa (Anza) in alio loco fuisse videtur.[8]
Incolae notabiles
[recensere | fontem recensere]In Callipolis olim vixerunt aut nati sunt et hodie vivunt multi illustres viri atque feminae:
Aedificia egregia
[recensere | fontem recensere]Ecclesiae
[recensere | fontem recensere]- Basilica cumcathedralis S. Agathæ.
Fons Graeca
[recensere | fontem recensere]Gallipoli est fons graeca, vestustissima, cum nymphiis et personis fictis.
Ecclesia Catholica Romana
[recensere | fontem recensere]Gallipolis, cum Nerito sedes episcopalis Ecclesiae Catholicae Romanae est. Nomen sedis Dioecesis Neritonensis-Gallipolitana[3] est. Gravis est sedes espiscopalis "S.Agatha",sita in oppidi foro.Sunt ingentes picturae et opus."S.Agatha" est etiam princeps templum et egit in hoc sede episcopale Gian Domenicus Catalanus,Nicola Malinconicus,Giovan A. Coppola,pictores et architecti agentes in 1600 in collegio espicorum Sancta Romanae Ecclesiae.
Nunc sedes episcopalis Gallipolis gubernata est et recta ab episcopo Ferdinando Filograna, e clero archidiocesis Lyciensis inique Vicario Generali, electus ab Maximo Pontifice Francisco, quod sedes episcopalis Gallipolis nuda erat.
Ecce bulla summi pontificis:
Franciscus episcopus servus servorum dei Dilecto filio Ferdinando Filograna, e clero archidiocesis Lyciensis inique Vicario Generali, electo episcopo Neretionensi-Gallipolitano, salutem et Apostolicam beneditionem .Venerabili Frate Dominico Caliandro ab archiepiscopalem Ecclesiam Brundisiam-Ostunensem translato, cum clara Diocesis Neritonensis-Gallipolitana vacet cumque pariter oporteat ut aptum eidem destinemus Pastorem Nos, successor beati Petri et universalis Pater, audita Congregatione pro Episcopis, te, dilecte fili,debitis votibus ornatum rerumque sacrarum peritum, putamus aptum ad illam regendam Summa igitur Apostolica nostra potestate Neritonensem – Gallipolitanum nominamus episcopum cunctis propriis cum iuribus et obligationibus. Permittimus ut ordinationem a quolibet catholico Episcopo extra urbem Romam accipias liturgicis servatis legibus ac premissis catholicae fidei iureque incando fidelitatis erga Nos et nostros successores secundum sacros canones et consuedudinem mandamus praeterea ut de his litteris facias certiores clerum ac populum tuum quos hortamur ut te libentes accipiant tecumque ingiter conincti mancant. Pro te denique,dilecte fili,deprecante Beata Virgine Maria,uberrima poscimus Spiritus dona,quibus adiutus fideles tibi creditos valeas pascere diligentia et pietate atque factis amplius quam verbis-, s. Benedicti Regula 2.12-pax quoque christi sit semper tecum et cum ista diocesana communitate Nobis carissima. Datum Romae,apud S.Petrum die, decimo sexto iulii, anno domini millesimo? decimo tertio , pontificatus nostri primo. Franciscus +[9]
Fractiones, vici et loci in municipio
[recensere | fontem recensere]Divisio oppidi
[recensere | fontem recensere]Oppidum,divisa est in duae partes:pagus antiquus et oppidum novum. In antiquus pagus sunt aedifici sacri,magnopere gravis et clari. Duae partes cohaerent pro ponte cum fornicis.
Fractiones
[recensere | fontem recensere]Baia Verde, Lido Conchiglie, Rivabella, Torre del Pizzo, Lido San Giovanni.
Municipia finitima
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Gallipolim spectant. |
Pinacotheca
[recensere | fontem recensere]-
Collocatio finium Municipii in Provincia Lupiensi.
-
Despectus in urbem.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ W. Schweickard, Derivati da nomi geografici (Tubingae: M. Niemeyer, 2006) (Textus apud Google Books)
- ↑ 2.0 2.1 J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3
- ↑ 3.0 3.1 Cf. "Dioecesis Neritonensis-Gallipolitana" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
- ↑ Dionysius Halicarnassus, Antiquitates Romanae 19.3.
- ↑ Pomponius Mela, De chorographia 2.67.
- ↑ Gaius Plinius Secundus, Naturalis historia 3.100.
- ↑ Mario Lombardo, [http://dx.doi.org/10.1163/1574-9347_bnp_e606840 "Callipolis", in Brill's New Pauly, editione interretiali (2006).
- ↑ Lorenzo Giustiniani, Dizionario geografico-ragionato del Regno di Napoli (1802), p. 33.
- ↑ Citatio desiderata (addito fonte, hanc formulam remove)