Caput (urbs)
Appearance
(Redirectum de Caput (oppidum))
Vide etiam paginam discretivam: Caput (discretiva).
Caput est suprema civitatis sui iuris urbs, quae in re publica est sedes rectionis, in regno sedes principis.
Antiquitus, apud proverbium, "Roma caput mundi" erat.
Caput ac sedes administrationis fere eadem sunt. Exceptio est Nederlandia (qua caput Amstelodamum, sedes administrationis Haga).
Plerumque caput etiam est maxima urbs civitatis; exceptiones sunt, e.g.:
- Helvetia: caput in Berna, summa urbs Turicum
- Civitates Foederatae Americae: caput Vasingtonia, maxima urbs Novum Eboracum
- Africa Australis tres urbes praecipuas habet: Civitatem Capitis, ubi sedet parlamentum; Praetoriam, qua sedes administrationis; et Bloemfontein, sedem summorum iudiciorum. Maxima autem urbs est Ioannisburgum.
- Brasilia: caput Brasiliopolis, maxima urbs Paulopolis.
- Srilanca: caput Sri Jayawardenapura Kotte, maxima urbs Colombe.
Variae partes civitatum, provinciae, aut regiones, etiam capita sua habent.
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Katherine Schulz Richard, "Capital City Relocation: Countries That Have Moved Their Governments" apud ThoughtCo