Coturnix coturnix
Ordo : Galliformes
Superfamilia : Phasianoidea
Familia : Phasianidae
Subfamilia : Perdicinae
Genus : Coturnix
Species : Coturnix coturnix
(Linnaeus, 1758)
Coturnix coturnix est species avium familiae Phasianidarum.[2] Aliarum specierum generis Coturnicis similis, saepius auditur quam videtur. Late distribuitur in Europa et Africa Septentrionali, unde species minimae curae ab IUCN aestimatur. Non confundenda est cum Coturnice japonica, in Asia endemica, quae, quamquam visu similis est, sonum distinctum habet. Coturnices coturnices, sicut Coturnices japonicae, aliquando inter aves cohortales ab hominibus alitur.
Caro coturnina ab hominibus ad comedendum variis modis coquitur
Descriptio
[recensere | fontem recensere]Haec avis est parva et rotunda. Eius proprietates insignes apud Linnaeum: "pedibus nudis, corpore griseo-maculato, superciliís albis, rectricibus margine lunulaque ferruginea."[3] Maris praeterea mentum est album. Quia migratoria est, eius alae sunt longae, avium venationis plerumque dissimilis. Solum 18.0–21.9 centimetra longa est, 91–131 grammata ponderis.[4]
Haec species est omnino terrestris. Nidum in solo facit, et seminibus insectisque in humo vescitur. Insigniter difficilis est ad videndum, inter fruges occulta, volare nolens clanculumque abiens.
Pinacotheca
[recensere | fontem recensere]-
Compositum identitatis
-
Ova.
-
Ova. Museum Wiesbaden
-
Caput subspeciei nominatae
-
Caput Coturnicis coturnicis africanae
Notae
[recensere | fontem recensere]Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Fontes antiquiores
- 1544 : Guilielmus Turnerus, Avium praecipuarum, quarum apud Plinium et Aristotelem mentio est, brevis et succincta historia. Coloniae (Textus apud Google Books) sig. D2 v ("Demiror quis malus genius Britannis meis in mentem immisit, ut eas tantopere in delicias habeant, quum tot malis, veneno scilicet et comitiali morbo, illarum caro fit obnoxia")
- Eruditio
- Hume, A. O., et C. H. T. Marshall. 1880. Game Birds of India, Burmah and Ceylon. 2 vol. Calcuttae: A.O. Hume et C.H.T. Marshall.
- Jobling, James A. 2010. The Helm Dictionary of Scientific Bird Names. Londinii: Christopher Helm. ISBN 978-1-4081-2501-4. Archivum.
- Linnaeus, Carolus. 1758. Systema naturae per regna tria naturae, secundum classes, ordines, genera, species, cum characteribus, differentiis, synonymis, locis. Tomus I. Editio decima, reformata. Holmiae: Laurentii Salvii
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Situs scientifici: • ITIS • NCBI • Biodiversity • IUCN Red List • WoRMS: Marine Species • Fossilworks • INPN France |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Coturnicem coturnicem spectant. |
Vide "Coturnicem coturnicem" apud Vicispecies. |
- Blasco-Zumeta, Javier, et Gerd-Michael Heinze. Dux identitatis (PDF).
- De Coturnice coturnice. The Atlas of Southern African Birds.
- Photographemata. Oiseaux.