Franciscus Corelli
Franciscus Corelli (natus die 8 Aprilis 1921 Anconae, mortuus die 29 Octobris 2003 Mediolani) fuit Italicus tenor.
Familia, munus iuventusque
[recensere | fontem recensere]Pater eius doctor machinarius navalium classis Italiae Anconae fuit. Itaque primo et ipse Bononiae constructioni navium studebat. Ibi amicum ad certamen cantorum sequebatur et ipse certamini interfuit: Quamquam victor non erat, iudices tamen eum ad cantandum adhortabantur.
Gradus muneris
[recensere | fontem recensere]Ita sero vocem suam exercebat, brevi tempore in conservatorio Pisauri cantui studebat. Anno 1951 Florentiae certamine musico vicit et ita Spoletii cantor in proscaenio Don José in dramate lyrico Carmen compositoris Georgii Bizet initium habuit. Deinde multis in theatris Italiae, praesertim Romae cantabat. Iam anno 1954 primo in theatro Scala Mediolani aparuit Licinium in dramate Virgo Vestalis compositoris Casparis Spontini cum Maria Callas. Spectaculi regimen Luchinus Vicecomes clarus habuit. Saepe tempus annum musicae in theatro Scala aperuit. Anno 1961 primo in proscanio theatri Metropolitani Novi Eboraci cantavit: Fuit Manrico in Il trovatore Iosephi Verdi. Eandem in partem Herbertus Karajan concentus magister eum anno 1962 in ludos solemnes Salisburgenses vocavit. Deinde cum cantatricibus magnis Maria Callas Renata Tebaldi Birgitta Nilssonque apparuit: Calaf cum Nilsson in dramate Turandot Iacobi Puccini compositoris cantans spectatores in ecstasim rapiebat. Nilsson haec spectacula "taurobolium in proscaenio" fuisse dicitur[1]. Semper, antequam in proscaenio apparuit, fastidiosissimus erat. Notam musicam C octavo super medio C saepe interpolabat. Herbertus de Karajan vocem Corelli "ut fulmen et fulgorem, ut ignem et sanguinem" habere dixit.
Anno 1976 se Rodolfo in La Bohème in ludis solemnibus vico Torre del Lago cantans a proscaenio recessit.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- De Francisco Corelli
- Laudatio, New York Times, die 30 Octobris 2003
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Birgit Nilsson, La Nilsson, Holmiae 1994, p. 280