Jump to content

Magia malefica

E Vicipaedia
(Redirectum de Malefica)
-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Vide etiam paginam discretivam: magia.
Pupa qualiter saga (vel striga vel maga malefica), quae phyltrum (potionem magicam) componit in olla, cera depicta.
Liber titulo Malleus maleficarum anno 1486 editus persecutionem mortalem sagarum citavit, quia omnes sagas habuit maleficas, sociasque Satanae.
Sagae illa maleficae medio aevo insania incensae sunt.

Magia malefica[1] (-ae, f) seu maleficium est magia qua malum in homines imponatur, quave homines defraudentur vel fallantur.

In mythologia antiqua et in litteris mediaevalibus, maleficia putabant esse ob feminas artis magicae peritas, quae, sicut gentes credebant, malum pro Satana faciebant. Cum baculo, scopa, aut genista, secundum hanc mythologiam, maleficae per aerem volabant, herbaarum magicarum peritae erant, et male res incantabant.[2] In mythologia, nonnullos quoque maleficos mares esse putabant, et multa nomina maleficae velut saga[3], lamia[4], striga[4], venefica[4], et alia dabant.[5] Venefica (masculinus: veneficus) etiam stricto sensu est saga in venenorum ex herbis compositio perita.

Quod hodie nonnulli gentes credunt feminas magicae peritas et bonas et malas esse posse, in fabulis mythistoriisque hodiernis, sicut eis de Harrio Pottero deque Maga Tabellaria, vocabulo neutrali 'saga' (vel 'sagus') et 'maga' (vel 'magus') adhibetur loco vocabuli 'malefica' ('maleficus').

De persecutione maleficarum

[recensere | fontem recensere]

Medio aevo aetatibusque sequentibus, putatae sunt maleficae diabolo foederatae esse. Saeculis quinto decimo, sexto decimo, et septimo decimo, multae mulieres rerum magicarum accusatae et igne poenali consumptae sunt. In Malleo Maleficarum tractatur quomodo maleficae persequendae puniendaeque sint.

Exemplum est Balthasar de Dernbach, praelatus imperii, qui, Fuldam iterum Catholicam facere volens, violentiam sagarum persecutionem imperavit. Ille regnans anno 1602o usque ad annum 1605um trecentas feminas virosque crimine artis magicae torqui et tum morte multari curavit. Tum eorum pecuniam sibi confiscavit.

Balthasarum Nuss[6] centgravium et magistrum maleficarum (Theodisce Malefizmeinster) nominavit qui multos damnavit et crimine magiae vivos exuri curavit. Exempli gratia:

  • Anno 1603o: Interfecta est femina nomine Merga Bien[7]
  • 22 Iunii 1604: Novem feminae vivae exustae sunt.
  • 11 Augusti 1604: Iterum.
  • 9 Septembris 1604: Undecim vel feminae vel puellae vivae exustae.
  • 29 Septembris 1604: Duodecim vel feminae vel puellae vivae exustae.
  • 17 Octobris 1604: Decem vel feminae vel puellae vivae exustae.
  • 12 Decembris 1604: Octo feminae vivae exustae.
  • 21 Maii 1605: Tredecim feminae et puellae tortae et vivae exustae sunt.
  • 27 Iunii 1605: Balthasar Nuss magister maleficorum torquet et exurit duodecim feminas et puellas.
  • 13 Iulii 1605: Duodecim feminae et puellae vivae exustae.
  • 22 Augusti 1605: Duodecim feminae vivae exustae.
  • 25 Octobris 1605: Decem feminae vivae exustae.
  • 14 Novembris 1605: Undecim feminae perlongum tortae vivae exustae sunt.
  • 13 Martii 1606: septem feminae et puellae vivae exustae.

Anno 1598 Antonius Praetorius librum de lamiis et opera diaboli edidit. In eo libro sagaciter contra vanam persecutionem lamiarum vel sagarum argumentatus est.

Alium exemplum persecutionum maleficarum sunt iudicia maleficarum anno 1692o in oppido Salemsi habita, in civitate Massachusettensium in Civitatibus Foederatis Americae.[8]

Nexus interni

  1. Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009.
  2. Citatio desiderata (addito fonte, hanc formulam remove)
  3. Cfr. 'saga', in: BENEDICTUS XV. Divina disponente. Romae, 1920.
  4. 4.0 4.1 4.2 Brauner, S. (1995) Fearless Wives and Frightened Shrews: The Construction of the Witch in Early Modern Germany. Amherst: University of Massachusetts Press, pp. 121-124.
  5. Lamiae strigaeque vocabula etiam alii generis monstra feminea significare possunt, Anglice vampire et werewolf.
  6. Balthasaris Nuss commentatio (Theodisce)
  7. Mergae Bien commentatio. (Theodisce)
  8. Iudicia Maleficarum Salemsis.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad maleficas spectant.