Pyrrhocorax graculus
Pyrrhocorax graculus est avis familiae Corvidarum, una ex duabus speciebus generis Pyrrhocoracis, cuius duae subspecies pullos gignunt in montibus altis ab Hispania ad orientem per Europam Meridianam et Africam Septentrionalem usque ad Mediam Asiam et Nepaliam; fieri potest ut nidos faciat in altitudine omnibus aliis aviis superiori. Ova eius accommodationes ad aërem tenuem possident, quibus plus oxygenii accipiunt et minus aquae amittunt.
P. graculo sunt pennae nigrae, rostrum fulvum, crura rubra. Clamorem peculiarem facit et leviter volat, pennis volatús late passis. Unum coniungem in vitam accipit et fidelis manet loco feturae, saepe specui vel rimae in facie scopuli. Nidum baculorum gramine completum facit, in quo tria, quattuor, vel quinque ova alba maculis fuscis ponit. Gregibus in campis herbae brevis pascitur, aestate praedam invertebratam, hiberno fructús edens; etiam libenter ad locos periegeticos accedit ut victum inveniat.
Species, praedatoribus et parasitis aliquando obiecta, nonnullis gregibus etiam propter rationes agriculturae mutatas deminutis, plerumque autem in orbe terrarum non imminetur. Calefactio globalis, quá frigidae condiciones ei necessariae ad maiores altitudines transmutent, periculum futurum esse potest.
Apud Plinium
[recensere | fontem recensere]Eadem avis sine dubio nomine pyrrhocorace apud Plinium reperitur:
capitur circa Alpes etiam, ubi et phalacrocoraces, avis Baliarium insularum peculiaris, sicut Alpium pyrrhocorax, luteo rostro niger, et praecipua sapore lagopus.[2]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ BirdLife International (2012). "Pyrrhocorax graculus". IUCN Red List of Threatened Species (IUCN) 2012: e.T22705921A38351765
- ↑ Plin. Naturalis historia 10.133.7.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Pyrrhocoracem graculum spectant. |