Sarpedon
Appearance
Sarpedon (Graece Σαρπηδών) fuit dux Lyciorum in Bello Troiano. Filius erat Iovis et Laodamiae[1], quae et ipsa filia Bellerophontis erat. A Patroclo in pugna occisus est, diu dubitante Iove an filium periculo erepturus esset : postquam uxor Hera ei persuasit ut funebribus honoribus potius eum honoraret, luctum manifestum ut faceret sanguine pluere in terram iussit. Mox Apolline rem curante, Mors et Somnus corpus herois proelio et ictibus subtraxere atque in Lyciam transtulerunt, ubi cultu heroico donatus est. Quae scaena in vasibus antiquis saepe pingebatur.
Notae
[recensere | fontem recensere]Fontes
[recensere | fontem recensere]- Herodotus, Clio 173
- Hyginus, Fabulae CVI
- Ilias II.876-877, V.471-493 et 626-698 necnon VI.198-9, XII.101 et 290-412, XIV.426, XVI.419-683
- Strabo, Geographica XII.8.5.