Talaiotum
Appearance
(Redirectum de Talayotum)
Talaiotum sive Talayotum (-i, n.) ad Aetatis Aeneae megalithum in insulis Maiorica et Minorica Culturae Talaioticae partem formantem refert. Talaiota originem trahunt ab exeunte millennio secundo et ineunte millenio primo. Sunt saltem 274 talaiota intra, prope aut relata ad Talaioticas catoecias et Talaioticas navetas. Dum aliquae defensivum propositum habent, aliorum propositum tamen clare non intellegitur. Aliqui talaiota specularum sive signorum turris propositum habuisse, velut in Minorica, ubi reticulum formant, credunt. Haec monumenta taulas tempore praecurrunt, quae prope inveni solent.
Similes sed haud necessarie conexi sunt Sardiniae nuraghia, Corsicae torria et Cossyrae sesi.
Alia Talaiotica loca sunt:
- Caput Corvi Vetus (Catalanice; Capocorb Vell), 12 km Meridie Luci Maioris: quinque talaiota et antiquus pagus;
- Paisses (Catalanice; Ses Païsses), prope Artam, in Maiorica;
- Olesapolis Catalanice; Son Olesa) dolmen, in Maiorica, anno 1999 inventum; [1]
- Talatinum Superius (Catalanice; Talatí de Dalt), in Minorica;
- Trebaluger Catalanice; Trebalúger), in Minorica;
- Trepuco (Catalanice; Es Trepucó), in Minorica;
- Turris Galmensis Catalanice; Torre d'en Galmés), in Minorica.
Nexus interni
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Gomila, Joan J. Minorca: An Architectural Guide
Nexus Externi
[recensere | fontem recensere]- Enchiridion Minoricae: Praehistoria (Anglice)