Jump to content

Tanagra

E Vicipaedia
Wikidata Tanagra
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Graecia
Locus: 38°19′39″N 23°32′12″E
Numerus incolarum: 878, 813, 639, 702

Gestio

Procuratio superior: Tanagra Municipality

Geographia

Superficies: 27.814 chiliometrum quadratum

Tanagra (Graece:Τάναγρα, hodie: Τανάγρα) est urbs et demus Boeotiae in Graecia. Demi sedes est Schematarium. Urbs antiqua homonyma circiter quinque chiliometris a loco hodierno distat. Antiquitate Tanagra fuit locus Boeotiae medius.

Tanagrae demus anno 2011 in administratione renovanda (vide: Libellus Callicratis) his quattuor demis pristinis coniugendis, qui ex tunc "unitates populares" (Graece: δημοτική ενότητα) sunt, formatus est:

Unitas popularis Numerus incolarum[1]
Derbenochoria (Δερβενοχώρια) 2119
Oenophyta (Οινόφυτα) 7869
Schematarium (Σχηματάρι) 7092
Tanagra 4076
Summa incolarum 21156

Omni demo Tanagrae sunt 22615 incolae.[2]

Pausanias Tanagrae loco mentionem facit urbis antiquae nomine Graea, eponymae gentis Graecorum (Graece: Γραικός). Homerus copias Boeoticas in Iliadis Catalogo navium dinumerans, primam urbis Graeae attestationem praebet.[3]

Tanagrae alterum nomen erat Poimandria ex nomine auctoris Poemandri, qui bello Troiano interfuit.

Duae pugnae Tanagrae commissae sunt: Pugna Tanagraea (457 a.C.n.) et Pugna Tanagraea (426 a.C.n.). Boeoticum Foedus Tanagra duce Atheniensibus obviam venit Oenophytae, 62 dies post pugnam ad Tanagram commissam (Vide Pugna ad Oenophyta).

Adhuc saeculo sexto Tanagra floruit.

  • Corinna poetria Tanagra oriunda erat.
  • Anno 1874 in necropoli in colle Coccali sita sigilla fictilia inter archaeologos praeclaros inventa sunt. .
  • Usque ad annum 1915 urbs Bratsium (Βράτσι) appellata est.[4]
  • Prope Tanagram est aeroportus militare.
  1. Numerus incolarum, ut invenitur in Libello Callicratis (2010)
  2. Status: 2001 - Vide: Situs demi publicus
  3. Homerus, Ilias, II, 498
  4. Nomina locorum mutata
Terra

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!