Tiphys
Appearance
In mythologia Graeca Tiphys erat gubernator navis Argus, quae prima omnium navium fuisse narratur. Ab ipsa Athena artem gubernandi accepisse dicitur ac in primis scientia siderum praeclarus fuit. Filius erat Phorbantis[1] et Hyrminae. Sic Seneca :
- Ausus Tiphys pandere uasto
- carbasa ponto
- legesque nouas scribere uentis: [2]
Nec tamen cum ceteris Argonautis usque in Colchidem pervenit, sed in finibus Mariandynorum apud regem Lycum morbo periit. Desiderio eius multum fleverunt comites et in eodem tumulo eum sepeliverunt atque Idmon, qui tunc temporis quoque mortuus est, ad quem tumulum postea urbs Heraclea condita est. In eius locum Ancaeus, filius Neptuni, gubernaculum rexit ac magister navis Argo factus est.
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Ammianus Marcellinus XXII.8.22
- Argonautica (Apollonius Rhodius)
- Argonautica (Valerius Flaccus)
- Hyginus, Fabulae 14(26), 18.
- Seneca, Medea 318-328 et 616-624.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Vel secundum alios auctores Hagniatis : Apollodori bibliotheca I,9,16.
- ↑ Medea 318-320.