Victoria Berenices
"Victoria Berenices" (titulus a Petro Parsons anno 1977 excogitatus) fuit epinicium a Callimacho scriptum ad victoriam in Ludis Nemeis reginae Berenicae II aurigae commemorandam. Callimachus ipse postea hoc carmen in Aetias libros poëticos rettulit.
Carmen, hodie deperditum, ad versus fere 200 fortasse productum, ex fragmentis satis multis restitui potest. Poëta a victoria reginae coepit, a Ludis Nemeis ad honorem Archemori institutis, sed ab Hercule conditis; hunc enim ab Argis ad leonem Nemeum famosum interficiendum properavisse, cum Molorcho interlocutum esse, exinde, Athena adiuvante, leonem devinxisse; rursus apud Molorchum deversatum esse ibique ludos instituendos promisisse. Pugna Herculis cum leone commissa in Apollodori bibliotheca et in idyllio 25 Theocriteo enarratur.[1] Si Nigidio Figulo credimus, Iuno leonem in constellationem sustulit;[2] si Nonno in Dionysiacis, Molorchus pauper cenam generosam, sed sine carne Herculi praebuit, olivis, colymbadibus, et caseo recenti prolatis.[3] De persona Molorchi ante Callimachum, nemo refert.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Apollodori bibliotheca 2.5.1-4; Theocritus, "Hercules leonis interfector" 229 ff.
- ↑ Nigidius Figulus apud Scholia in Germanici Aratea p. 72 Breysig
- ↑ Nonnus, Dionysiaca 17.48-61 in cena Baccho a Brongo oblata (sed cave: v. 55 non "Victoriam Berenices" sed cenam Baccho ab Icario oblatam ex Hecala citat).
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- A. S. Hollis, ed., Callimachus: Hecale (Oxonii: Clarendon Press, 1990) pp. 341-354 ("Appendix: The Hospitality Scene")
- P. J. Parsons, "Callimachus: Victoria Berenices" in Zeitschrift für Papyrologie und Epigraphik vol. 25 (1977) pp. 1-50