Jump to content

Mors

E Vicititatione
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
Hortus Mortis, Kuoleman puutarha, Hugo Simberg (1906)

Verba allata

  • Ad generum Cereris sine coede et vulnere pauci // Descendunt reges et sicca morte tyranni.
Decimus Iunius Iuvenalis, Saturae X,112-113
  • Aut fuit, aut veniet, nihil est praesentes in illa, // Morsque minus poenae, quam mora mortis habet. Michael Montanus
  • Aut mors, aut victoria. Devisa
  • Aut mors, aut vita decora. Devisa
  • Bene veniat soror mea Mors. Franciscus Assisiensis
  • Bona mors est homini, vitae quae extinguit mala. Syrus
  • Contra vim mortis non est medicamen in hortis. Regimen sanitatis Salernitanum
  • Debemur morti nos nostraque. Horatius
  • Ede, bibe, lude: post mortem nulla voluptas.
  • Esto fidelis usque ad mortem. Biblia
  • Felix opportunitate mortis. Tacitus
  • Fidelis ad mortem. Devisa
  • Fuga mortis. Cicero
  • Hic locus est ubi mors gaudet succurrere vitae.
  • Homo liber de nulla re minus, quam de morte cogitat. Spinoza
  • Honesta mors turpi vita potior. Tacitus
  • Horae // Momento cita mors venit aut victoria laeta. Horatius
  • Illi Mors gravis incubat, // Qui, notus nimis omnibus, // Ignotus moritur sibi. Seneca
  • Imago mortis. Sententia
  • In articulo mortis. Sententia
  • Ingenio stat sine morte decus. Sextus Propertius
  • Ingenio vivitur, cetera mortis erunt. Vergilius
  • Intentant omnia mortem. Vergilius
  • Letum non omnia finit.
Sextus Aurelius Propertius, Elegiae IV, VII
  • Longius aut propius mors sua quemque manet.
Sextus Aurelius Propertius, Elegiae III, XVIII
  • Melius est bene mori quam male vivere. [...] Qui mortem metuit, amittit gaudia vitae. Iohannes Hus[1]
  • Mors nec bonum nec malum est.
Lucius Annaeus Seneca, Ad Marciam de consolatione XIX, 5
  • Mors potius macula.
devisa de Charles ffrench (1868–1955), sextus baro ffrench, ad castellum Galway, Hibernia
  • Mortalia facta peribunt, // nedum sermonem stet honos et gratia vivax
Quintus Horatius Flaccus, Ars Poetica 68f

Notae