Vai al contenuto

An congruenter honestatis et historiae legibus faciant ii…

Da Wikisource.
latino

Famiano Strada Benedetto Croce/Santino Caramella Indice:Politici e moralisti del Seicento, 1930 – BEIC 1898115.djvu An congruenter honestatis et historiae legibus faciant ii… Intestazione 27 maggio 2021 75% Da definire

Questo testo fa parte della raccolta Dalle Prolusiones academicae

I

An congruenter honestatis et historiae legibus faciant ii, qui in rerum narrationibus ad callida et politica, ut ipsi vocant, cuncta divertunt: quo loco de Cornelii Taciti scribendi ratione multa disceptantur.

(Libri I Prolusio II)

— Historia nobis est inspicienda, cuius ob causam tanto maiori apud sapientes invidia laboramus, quanto minus obiectum crimen multi, ut video, reformidant, non pauci etiam tanquam speciosum in vulgus ambiunt, eoque palani nomine gloriantur. Quid autem hoc fit, accipite ex hominis1 voce, cuius dieta apud vos, patres religiosissimi, legum instar merito habentur observanturque. Hunc dicere non nemo audivit, duas videri sibi disciplinas, nobiles quidem illas ac salutares, praecipue tamen obnoxias, ne se addiscentibus perniciem aliquam creent: alteram mathematicorum, rethorum alteram. Diane in genethliacorum divinationem, haecne in eorum calliditatem, qui se politicos dici volunt, quandoque degeneret. Etenim sicut in floribus et in oleribus minuta interdum ammalia innascuntur, quae incautos colore promiscuo ac pene indiscreto enecant, ita cum bonis actibus sua plerumque vitia subcrescunt, quae persimili affinique virtutibus specie venenum occultant. Et sane, quodattinet ad hanc, quam profitemur artem politioris humanitatis, in hoc denique multorum ingenia desinere, et tanquam generosa vina vetustate coacescere satis constat, cum id ipsi, ut amant sua vitia, prae se non obscure ferant. Videas ex iis non paucos, quos historicorum volurnina delectant, bisce demum praeceptis prodire instructos e rhetorum schola. Ius ac fidem perpulchra esse nomina, sed inania, nisi ad rem tunm detorqueas: nec quemquam altius emersisse qui pudori superstitiose obluctaretur; summa scelera incipi cum periculo, subagi cum praemio. Dominorum gratiam assentatione parari, et conscientia secretorum retineri. Sic non raro Seianos creari, qui saepe arcanorum participes facti, regimi ac principum aulas suo arbitratu versare solent. Sensa animi nunquam penitus aperienda; ob idque oratione utendum suspensa perplexaque, atque eluctantium verborum quae utroque traili possent: ita in integro futurum ea meditatum decernere, quae improvisum effugerant. Haec horumque siniilia, quae, ut ex vultu coniicio, ad aures vestras minus grate accidunt, auditores, illi magni faciunt, ac prudentiae nervos dictitant: haec ex penetralibus historiarum sedulo rimantur, eosque ex omni antiquitatis memoria scriptores colunt ac terunt, qui ad hasce dominatrices artes callidioribus praeceptis informant. Quare, cum historia rerum gestarum narratione ad prudentiam instituat, prudentiam vero sic politica istorum fraus imitetur, ut sub honestatis aliena specie foedissimae utilitatis vias ubique doceat: factum est, ut multi se ad hoc genus scribendi contulerint, atque a multis (ut plerique utilitate quaecumque capiuntur) magis ac magis quotidie lectitentur. Ex quo historia facta callidior atque mendosior, male iam audire inque se ac rethoricam universam obtrectationis materiam derivare nonnullam coepit. Quae me impulit causa, non tam ut adversus historiae corruptores aliqua dicerem ostenderemque eos qui hac scribendi libidine ducuntur, haud facere congruenter historiae legibus, quam ut rhetores meos ab huiusmodi lectione amoreque ementitae prudentiae removerem, certe historiam ab ea, qua immerito laborat, invidia liberarem. Ac mihi quidem de hoc hominum genere cogitanti versiculus poëtae non ignobilis veniebat in mentem, qui ut historicum luderet, quod perpetua narratione in suos laudes, in hostes probra utrobique immodice congereret, apposite conclusit:

Nec malus est civis, nec bonus historicus2

Quamquam mihi addendum aliquid videtur in mea causa, atque unius verbis mutatione dicendum:

Nec bonus est civis, nec bonus historicus.

— Age igitur, quicumque historiam contexendo latentes nescio quas artes et dominationis arcana interim aperit, si religioni, cuius prima esse debet in unaquaque re cura, si civitati hominumque consuetudini perniciosus erit, haud erit, opinor, vobis iudicibus civis bonus. At haec duo nec raro nec indiligenter praestari ab hoc scriptorum genere, nisi me ratio deficit, sic evinco. Sumite, si placet, ex his aliquem non minorum gentium historicum, non qui religionem obtentui palam habeat eamque, ubi utilitas concurrat, utilitati facile postponat: sed e veteri ac prima nobilitate modestiorem, ipsumque a quo defluxisse videtur haec scribendi ratio, uno verbo Cornelium Tacitum. Iuvat enim in hoc potissimum scriptore consistere: non quod ingenium eius solertiamque ac reliquas virtutes tanti non faciam, ut prae iis non existimem paucula, quae insunt homini, vitia ferri haud posse: sed ut a caeteris pro eorum indignitate abstineam, qui hoc tempore si aliquot argutiolis historiam aspergant, Corneliano videlicet exemplo se scribere, a cuius laude distant sane quam plurimum, gloriantur. Hic igitur, quem loquor, historicus, etsi totus in eo est, ut prudentiae praeceptis imbuat animos legentium, iis tamen, quas identidem interserit, animadversionibus, consiliis, coniecturis profecto non agit ubique, mea quidem sententia, ci veni bonum. Nam, ut religionem cursim attingam, mitto sacra apud illum impune violata, pollutas etiam cum lucro caeremonias, crimina felicissime patrata: quae tamen hauti par erat ab homine observationum iudiciorumque haud sane perparco, sine aliqua nota praeteriri. Mitto virtutibus aversos, sceleribus faciles, humana plerumque contemnentes deos. Quid illa? quantum religioni conducunt? quum, narratione rerum omissa, quasi disceptator sedet otiosus atque in utramque partem quaerit ambigitque, «fatone res mortalium et necessitate immutabili, an sorte volvantur»; quidve de insita multis opinione sentiendum, «non initia nostri, non finem, non denique homines diis curae esse»3? Quid alla hisce similia, cum evenisse aliquid commemorat sine deorum cura4? Nonne dieta piane videntur ad Epicuri mentem? ut nobilis eius interpres5 ἐπικουρίζειν eo loco atque alibi Tacitum aperte commonuit. Et ne longum faciam, quid illa in religionem iniuria quanta est?

Sub excessum Neronis Italia cladibus afflicta, haustae aut obrutae urbes, Campania incendiis vastata, Capitolium civium manibus eversum, sacerdotia et consulatus tanquam spolia reportata, plenum exiliis mare, infecti caedibus scopuli, nullus in urbibus, nullus in agris securus a scelere atque a supplicio locus6.

Quid ergo post haec enumerata mala coniector egregius adiungit? Agnovit, credo, deorum numen, qui crimina poenis prosequentes efficerent, ut scelestum esse minus feliciter aut secure liceret. «Nunquam atrocioribus, — inquit, — populi Romani cladibus magisve iustis indiciis approbatum est, non esse curae diis securitatem nostram, esse ultionem»7. O perversam hominis interpretationem ac, pene dixerim, inter ea prodigia recensendam! Adeone impie quisquam indoctus sit ut, cum seculum suum vitiosum feracissimum fateatur, indignetur nihilominus, si suppliciis, hoc est, peccatorum poenis illud afflictari sentiat, deosque scelerum ultores invidiae in humanum genus aut crudelitatis accuset? Ut merito permagnus litterarum arbiter ac Tacito addictissimus Iustus Lipsius continere se non potuerit, quin ad eum locum8exclamaret: «γνώμη ἀσεβής, impia (inquam) sententia!» Quidquid pro Tacito obluctetur in Lipsium familiaris olim quidem meus rerumque civilium non infacetus aestimator, sed qui non tanti unquam mihi fuit ut prae illo Iustum Lipsium litteraturae magnae virum non minoris fecerim, purumque ac putum, ut ille vocat, grammaticum imparemque Cornelianis sententiis existimaverim. Praesertim cum inter alios quoque interpretes idem sentientes Annibal Scotus9 (in quo, veterano quippe aulico, nemo iure desideret politicarum rerum scientiam) Taciti dictum uti improbum impiumque aversetur, ac respuendum christiani honestique hominis auribus ac palam execrandum clamet.

Sed finge in tuto esse religionem; num saltem civitati societatique humanae salutares sunt isti, qui tam crebro interiectis in historia callide consiliis civilem doctrinam instillare se mortalibus gloriantur? Profecto durn se ea ratione politicos dici volunt, adeo civitatis causam non agunt, ut horum vitio politae nomen, non civilis ac publici commodi, sed privatae propriaeque utilitatis appellatio esse videatur. Non ita veteres illi ac boni, qui de politicis, sed non ad istorum normam disputantes, diserte definiunt opus civium esse publicae salutis curam, cui se quisque conformet necesse est, ut ad eius bonum familiam dirigat et per se domui, per hanc civitati felicitatem pariat. Immo vocem esse naturae, si illam exaudire velimus, ut pars omnis ad corpus, in quo pars est, ita referatur, suam ut ei salutem posthabendo, malit sibi male esse quam corpori. Quare cum civitatis pars civis sit, hoc aiunt esse politicum agere, civitatis salutem incolumitatemque sua utilitate ac fructu potiorem habere. Plane ut constet quam non accomodate congruenterque rationi, immo quam reclamante natura doceant, qui lectores suos per rerum narrationes ducunt ad callida quaedam utilitatis compendia: dumque propriis singula rationibus subdole metiuntur, politici nomen, laudis olim atque honestatis, nunc vitii ac propterea odii nomen effecerunt. Veruni quae universe nullaque exemplorum appositione cursim attigimus, distincte praecipueque, si placet, a capite sumamus. Etenim sive inter se cives considero, sive eos ad principem refero, utrobique reperio, crebros horum animadversiones in historia interpretationesque in deteriorem plerumque partem, officere non parum hominum societati. Atque ut de civibus inter se compositis prius dicam, fidem esse mortalium nexum verissime dictum est: neque enim solum homines in agris olim ac nemoribus solitarios ac vagos semel ad communionem rerum eadem sub moenia fides traxit, sed quidquid commercii operisque, quidquid induciarum ac foederis, quidquid amicitiae et affinitatis praesentes absentesque continuo contrahunt, id mutua inter homines fides persuadet. Quam si ex animo tollas, continuo sanguinis ac necessitudinis coniunctio, legum sacramentorumque iura, negotiorum ac societatum conspiratio dissolventur: ipsi inter se mortales aversi et suspiciosi, sibique ab aliorum perfidia metuentes, ab rerum administratione publicarum, ab urbibus atque conventibus, a communi colloquio conspectuque ad sylvas et glandes more pecudum redigentur. Atqui nullum, mea sententia, est telum, quod tantum infringat ac labefactet humanam fidem, quantum historia hoc, de quo loquimur, stylo versutiaque conscripta. Accede ad horum annales aut historias (quos ego Sesquiulysses dum animo aut oratione complector, fateor me quidem de iis non quidem ex odio iudicare, sed ex iudicio eius nonnihil odisse): quid usquam apud illos sincere honesteque factum leges? quid non potius subdole? quid non veteratorie? quid non fraudulenter? Ille imagine pacis in errore inductus: iste per summam odii dissimulationem, odium tuto destinavi: hic specie recusantis ambigua de se hominum iudicia odoratus. Amici tanquam utres, abiecti inanes, opulenti ac pieni primo expressi, dein ad suspendium coacti: corrupti largitionibus in dominos servi: veneno armati in patronos liberti: et quibus deerant inimici, per amicos facilius oppressi: dissidentium in morem facinus occultatum: pietas sceleri praetenta: oratio piena dignitatis, expers fidei: invidia in occulto, adulatio in aperto: preces, ora, lacrymae simulandi artem usque ad convicium veritatis edoctae. Quae hic noctes merae, Deus immortalis! quae fallentium falsorumque technae! quae tricae inexplicabilesque laquei! qui nodi! quae ambages! quae offuciae! Equidem citius ipse sperarem in Cretae labyrintho exitum, in Gordii plaustro lorisque caput, in Cimmeriis tenebris lucem, in Scyllae aut Carybdis aestu tranquillitatem, quam in istorum commentationibus tantulum securitatis ac fidei. Sollicitata in viri necem uxor, et adversus hanc apud principem scenam criminis parata; permissi ad lucra de industria facinorosi, moxque veluti spongia expressi: inita palam amicitia ut amicum criminaturo pronius credatur. Itane haec hominum vita? hic rerum civilium status? Ecquis legat hasce praestigias ac fraudes, qui dubitare singulis in rebus non incipiat, suspectos habere sociorum mores, suorum fides vereri, anceps consilii passim restitare, undique se adversus improbitatis opinionem circumspicere, a fronte a tergo a lateribus timere, nulli mortalium fidere? Nam si historia (quod quidam historicorum non vanus olim dixit10) lectores suos vates reddit, quae futura sunt ex iis quae praeteriere coniicientes; quodnam obsecro de humanis rebus iudicium ferat is, qui hanc Romae vitam omnium ordinum consensu ductam diutissime doceatur? nonne mores nostros veterum persimiles et, ut in humanis accidit, aliquando deteriores interpretatus, nihil iam superesse apud homines fidei sibi persuadeat? consanguineitatem, fraudum opportunitatem vereatur? promissa et sacramenta, nugas et praestigias vocet? amicitias tanquam coniuratorum conspirationem evitet? maiores, tyrannos: pares, hostes: minores, fures interpretetur? atque ipse, quando ita vivitur, nomen suum in turbam conserat, abiectaque fidei moneta iam pridem obsoleta in vulgus, quod celebre iam est, e fraudibus praemium petat?

At quid (inquiunt) agat historicus, qui in ea tempora inciderit describenda, quibus urbem obtinebant illa hominum monstra, quae nullum toto imperio vestigium integritatis sinceritatisque reliquerant? an, cum historia sit imago factorum, haec alla ratione referenda sunt, quam uti evenerunt? Ego vero non id queror incusove: sit hoc infelicitatis eorum, delegisse materialm ad scribendum, ex qua tam pudenda ad posteros exempla transmitterent. Sed illud queror: additas ubique fuisse ab historico eas (quas omisisset ultro, si narrare quam docere maluisset) interpretationes subiectionesque causarum et consiliorum, quibus ambigua quaeque, obscura, incerta in deteriorem partem plerumque trahit, omniaque suspicione metu diffidentiaque suspendit. Audi Cornelium Tacitum: «Augustus testamento Tiberium et Liviam heredes habuit; in spem secundam nepotes pronepotesque, tertio gradii primores civitatis scripserat, plerosque invisos sibi, sed iactantia gloriaque ad posteros»11. Vide interpretationem non modo historicorum, qui testamentum illud retulere, nemini notam, sed, quod hic loquimur, animos legentium suspicionibus iisque nequioribus imbuentem. Ecqui liquit uni Tacito introspicere mentem Augusti, ab eoque gloriose ac superbe id actum esse tam diserte ac explorate pronunciare? Cur enim iactantia potius, quam aut studio verae laudis, aut eos ut conciliaret Liviae ac suis, aut etiam ut significaret morte demum finiri simultates? Sed haec sanctiora, credo, visa sunt quam ut decerent historicum suspiciose omnia criminoseque narrantem. Quid illud? Hispania missis ad senatum legatis «oravit ut, exempio Asiae, delubrum Tiberio matrique eius exstrueret»: non tamen assensus est Tiberius, «perstititque postea secretis etiam sermonibus aspernari talem sui cultum, quod alii modestiam, multi quia diffideret, quidam ut degeneris animi interpretabantur: optimos quippe mortalium altissima cupere; sic Herculem et Liberum apud Graecos. Quirinum apud nos deorum numero additos; caelera principibus statim adesse: unum insatiabiliter parandum, prosperam sui memoriam; nam contemptu famae contemni virtutes»12. Audi declamantem historicum inque aliorum rumoribus deterrima quaeque plurimis verbis interpretantem: quas ille occasiunculas obtrectandi nisi quaereret, profecto satius habuisset eos, si qui erant, rumores castigare paucis, memor descriptum a se ubique fuisse Tiberium gloriae persane cupidum, quam vana aliorum dieta (an potius sensa sua?) tam abunde atque adeo tam absurde commentari. Non enim contemptus erat famae, sed longe via certior ac melior ad laudem famamque grassari per modestiam et nomen repudiati cultus divini quam per superbiam eiusdem cultus usurpati. Sed in hanc sententiam quia multa paulo post subdam, illud in praesentia spectemus, ac cives non tam ad sese quam ad principem, quod dicebam posteriore loco, referamus: sane perniciosas hinc quoque sentiemus huiusmodi coniecturas historicorum. Mirum enim est, administrationem civitatum ac regendi onus imperii, quod per se difficile est, quanto ista difficilius efficiant, atque perturbent. Non dicam eo nomine, quia regnorum arcana expediat clam populo, penes principem et consiliarios esse: sed quia haec ab illo populum abalienent, doceantque suspecta omnia eius dieta factaque habere, atque illum tyranni potius quam regis loco ducere. «Augustus addiderat (inquit Tacitus) consilium coërcendi intra terminos imperii»: vere hactenus atque historice; at cum addit: «incertum metu an per invidia»13, de suo nimirum addit, hoc est accomodate ad invidiam apud populum principi conflandam, ceteraque eiusdem facta simili coniectura interpretanda. Omitto illud, cum destinatis Roma militibus in insulam Africi maris ad Sempronium Gracchum securi feriendum: «Quidam (inquit Tacitus) non Roma eos milites, sed a Lucio Aspernate proconsule Africae missos tradidere, auctore Tiberio, qui famam caedis posse in Aspernatem verti frustra speraverat»14. Haec, inquam, atque horum similia omitto, in quibus sunt, qui Tacitum reprehendant, quod supplicia reis illata a magistratibus invidiose referat in principem, illa praecipue mandantem ut penes eosdem magistratus (quod idem scriptor ait) saevitia facti foret et invidia. Illud omitti ferrique non potest, quod horum complures, de quibus loquor, historici aperte admonent inter narrandum, religionem usui demum esse principibus ad populos continendos aut impellendos: ideoque ad firmamentum potentine assumi iuxta ac deponi. In quo Cornelium Tacitum levissime accuso prae iis, qui corneliano more dicere hoc tempore videri volunt. Annon isti animadvertunt, quantum instrumentum e dominorum manibus eripiunt, ubi eripiunt religionem, hoc est rectricem ac veluti aurigam animorum? Nam multitudo, cum audit cultum rerum sacrarum obligatamque Deo fidem speciosa esse nomina, quibus princeps devinctos habeat aptosque ex sese mortales, eosque tanquam freno pro arbitratu regat ac flectat in omnem partem; profecto hasce habenas ore non facile accipiet, franget potius et comminutas proteret, neque se in posterum iis vinculis obligari coërcerique patietur. Hoc autem (ut de religionis iniuria, lacrymis potius quam oratione prosequenda, nihil dicam, quae penitus ex hominum mentibus avellitur) quantum vires dominantium infringit! quam contumaces adversus imperia facit animos multitudinis! quantum confidentiae in periculis adeundis, quantum constantiae in sustinendis, quantum virtutis in rebus tum domesticis tum externis administrandis componendisque labefactat! Nimirum hae politicorum, ut ipsi se dici volunt, divinae historiae huc demum recidunt, dum propositis nescio quibus status cuique sui rationibus, eodem tempore (ut semel, quae dixi, omnia comprehendam) a cultu religionis avertunt: contempto civitatum bono, privatas utilitates docent: comminuta hominum fide, humana commercia societatesque dissolvunt: principum consiliis perverse ac invidiose patefactis, rerum administrationes publicarum diflficiliores, atque adeo turbis et excidio propiores, contra quam ipsi profitentur, efficiunt.


Note

  1. Claudius Aquaviva praepositus generalis [Societatis Jesu].
  2. Sannazarus, lib. I Epigrammaton.
  3. Lib. VI Annalium, [c. 22].
  4. Lib. XIII Annalium.
  5. Iustus Lipsius in Notis.
  6. Lib. I Historiarum, [c. 2].
  7. [Lib. I Historiarum, c. 3].
  8. In Notis [cit.].
  9. Commentaria in Tacitum.
  10. Nicephorus in proemio Biz. Historiae.
  11. Lib. I Annalium, [c. 8].
  12. Lib. IV Annalium, [c. 37-38].
  13. Lib. I Annalium, [c. 11].
  14. Lib. I Annalium, [c. 53].