Jump to content

Tusculanae disputationes

E Vicipaedia
Redactio 22:51, 16 Martii 2012 a conlatore Neander (disputatio | conlationes) facta
M. Tullius Cicero. (Herma in Museo Prado conservata.)

Tusculanae disputationes sunt quinque libri a Marco Tullio Cicerone conscripti, qui dissertationes vel "scholas" in villa Tusculana quinque diebus habitas referunt. Quae dissertationes inter praeceptorem (qui alter ego Ciceronis esse videtur) et discipulum commenticium habitae omnes uno alterove modo de animo vel anima[1] ac de vita beata agunt. Quinque illi dies suae quisque rei dedicati sunt. Hoc opus posteriore anni 45 a.C.n. parte editum est.

Tusculanae disputationes tales res curasque tractant, quibus homines semper vexamur quibusque soluti vix possumus aetate provehi: vitam beatam vivere quid sit; utrum post mortem vivat anima an cum corpore intereat; quali animi habitu uti sapientis sit. Dum vivimus, non abibunt hae quaestiones. Itaque etiam Tusculanae disputationes etiam in praesentia valent et vigent.

De disputationum condicionibus

Cicero, cum Pompeio a Caesare victo anno 48 a.C.n. Romam reversus defensionum laboribus senatoriisque muneribus non iam occupatus sibi philosophiaeque vacabat, vitae studiorumque curriculum iniit operosum ac fructuosum: itaque anno 45 non solum Tusculanas disputationes contulit sed etiam Consolationem (Tullia filia mortua), Hortensium (verno tempore), Academica priora et libros quinque de finibus bonorum et malorum (mense Iunio) edidit. Cum medio anno 45 complures secum haberet familiares in Tusculano suo,[2] suos iubebat thesin proponere, de qua quis audire vellet. Itaque scholae habebantur in quinque dies distributae, in quibus Cicero ratione Socratica usus contra theses sibi propositas dicebat.[3] Quas scholas in totidem libros conlatas extrema parte eiusdem anni edidit et Marco Iunio Bruto praetori Galliam profecto dedicavit.

Disputationibus in Tusculano habitis res ad beate vivendum necessariae per singula argumenta digestae tractantur, quae haec sunt:

  1. De morte contemnenda (liber I)
  2. De dolore tolerando (liber II)
  3. De animi aegritudine lenienda (liber III)
  4. De aliis animi perturbationibus (liber IV)
  5. De virtute, beatae vitae tutrice (liber V)

Etsi horum librorum suum cuique argumentum pertractandum esse videatur, tamen communi quodam vinculo philosophiae praeceptivae inter se cohaerent. Philosophiam enim Cicero[4] animi medicinam esse putat. Itaque de eo agitur, ut sevocatis virtutis impedimentis efficiatur, ut rationi oboediant varii appetitus.[5]

Vita beata in animi constantia consistit. Itaque removenda sunt quae animi constantiam perturbant — metus mortis, corporis dolores, animi aegritudines — et adhibenda virtus. Qui mortem metuit, quamquam vitari non potest, is vivere non potest animo quieto. Cum mors, tum corporis dolores in malis haberi solent. Itaque secundo libro praecipit, ut corporis dolor, licet non sit naturale, animum exercendo tolerari possit. Item animi dolor sive aegritudo[6] — animus quo modo ab hoc omnium miseriarum capite et fonte liberari possit, libro tertio nec non quarto docet. Remotis denique omnibus rebus, quibus animi constantia turbari possit, toti disputationi velut cumulus accedit liber quintus, quo vita beata demonstratur in virtute esse posita.

De fontibus

Constat Ciceronem in philosophia sua concipienda usum esse Graecorum fontibus, et quidem in philosophia morali maxime Stoicorum vestigia secutum. Ita factum est etiam in Tusculanis disputationibus, quae magna ex parte etiam e Stoicorum fontibus hauserunt. In primo quidem libro, quo fuse ac copiose animi immortalitas tractatur, paene totum duxit ex Platone, qui eandem doctrinam in compluribus scriptis — non solum in Phaedone sed etiam in Phaedro, Menone, Timaeo, decimo denique de re publica libro — persecutus est. In secundo libro de tolerando corporis dolore disserit maxime Stoicos secutus. In tertio libro et quarto non solum Stoicis auctoribus usus est sed etiam Academicis, maxime Chrysippo et Crantore. In quinto libro cum Stoicos, Platonem et Aristotelem secutus est, tum etiam Polemone, Speusippo, Theophrasto, Xenocrate usus est.

Conspectus disputationum

Disputationes in Tusculano habitae ad philosophiam pertinent quae dicitur paraenetica; id est: philosophia ut medicina ad animum curandum mentemque levandam adhibetur. In quattuor primis libris variae dolorum causae (sicut metus mortis, morbi corporis, aegritudines animi) pertractantur; in quinto denique libro Cicero discipulum suum ad virtutem adhibendam adhortatur.

Notae

  1. Cicero in hoc opere (1.19) animum dicit idem valere atque animam, quamquam his verbis etiam differenter utitur. Constat animum hic eundem habere sensum ac Seele (Theodisce) et soul (Anglice).
  2. Cf. Cic. Att. 12.44.
  3. Tusc. 1.7-8.
  4. Tusc. 3.6 "Est profecto animi medicina philosophia, cuius auxilium non ut in corporis morbis petendum est foris, omnibusque opibus viribus, ut nosmet ipsi nobis mederi possimus, elaborandum est." Koch (2006); Wöhrle (2010).
  5. Cf. Cic. Off. 1.29.102; Nat. Deor. 2.12.34.
  6. Tusc. 3.10 "ut aegrotatio in corpore, sic aegritudo in animo"; cf. Fam. 5.13 fin.

Bibliographia

  • Koch, Bernhard (2006). Philosophie als Medizin für die Seele. Untersuchungen zu Ciceros Tusculanae Disputationes. Stuttgart: Franz Steiner Verlag. (Palingenesia, 90.)
  • Wöhrle, Georg (2010). Cicero über Gesundheit, Krankheit, Ärzte. Göttinger Forum für Altertumswissenschaft 13: 159-188.