Jump to content

Tusculanae disputationes

E Vicipaedia
M. Tullius Cicero. (Herma in Museo Prado conservata.)

Tusculanae disputationes sunt quinque libri a Marco Tullio Cicerone conscripti, qui dissertationes vel "scholas" in villa Tusculana quinque diebus habitas referunt. Quae dissertationes inter praeceptorem (qui alter ego Ciceronis esse videtur) et discipulum commenticium habitae omnes uno alterove modo de animo vel anima[1] ac de vita beata agunt. Quinque illi dies suae quisque rei dedicati sunt. Hoc opus posteriore anni 45 a.C.n. parte editum est.

Tusculanae disputationes tales res curasque tractant, quibus homines semper vexamur quibusque soluti vix possumus aetate provehi: vitam beatam vivere quid sit; utrum post mortem vivat anima an cum corpore intereat; quali animi habitu uti sapientis sit. Dum vivimus, non abibunt hae quaestiones. Itaque etiam Tusculanae disputationes etiam in praesentia valent et vigent.

De disputationum condicionibus

[recensere | fontem recensere]

Cicero, cum Pompeio a Caesare victo anno 48 a.C.n. Romam reversus defensionum laboribus senatoriisque muneribus non iam occupatus sibi philosophiaeque vacabat, vitae studiorumque curriculum iniit operosum ac fructuosum: itaque anno 45 non solum Tusculanas disputationes contulit sed etiam Consolationem (Tullia filia mortua), Hortensium (verno tempore), Academica priora et libros quinque De finibus bonorum et malorum (mense Iunio) edidit. Cum medio anno 45 complures secum haberet familiares in Tusculano suo,[2] suos iubebat thesin proponere, de qua quis audire vellet. Itaque scholae habebantur in quinque dies distributae, in quibus Cicero ratione Socratica usus contra theses sibi propositas dicebat.[3] Quas scholas in totidem libros conlatas extrema parte eiusdem anni edidit et Marco Iunio Bruto praetori Galliam profecto dedicavit.

Amphitheatrum Tusculanum

Disputationibus in Tusculano habitis res ad beate vivendum necessariae per singula argumenta digestae tractantur, quae haec sunt:

  1. De morte contemnenda (liber I)
  2. De dolore tolerando (liber II)
  3. De animi aegritudine lenienda (liber III)
  4. De aliis animi perturbationibus (liber IV)
  5. De virtute, beatae vitae tutrice (liber V)

Etsi horum librorum suum cuique argumentum pertractandum esse videatur, tamen communi quodam vinculo philosophiae praeceptivae inter se cohaerent. Philosophiam enim Cicero[4] animi medicinam esse putat. Itaque de eo agitur, ut sevocatis virtutis impedimentis efficiatur, ut rationi oboediant varii appetitus.[5]

Vita beata in animi constantia consistit. Itaque removenda sunt quae animi constantiam perturbant — metus mortis, corporis dolores, animi aegritudines — et adhibenda virtus. Qui mortem metuit, quamquam vitari non potest, is vivere non potest animo quieto. Cum mors, tum corporis dolores in malis haberi solent. Itaque secundo libro praecipit, ut corporis dolor, licet non sit naturale, animum exercendo tolerari possit. Item animi dolor sive aegritudo[6] — animus quo modo ab hoc omnium miseriarum capite et fonte liberari possit, libro tertio nec non quarto docet. Remotis denique omnibus rebus, quibus animi constantia turbari possit, toti disputationi velut cumulus accedit liber quintus, quo vita beata demonstratur in virtute esse posita.

Constat Ciceronem in philosophia sua concipienda usum esse Graecorum fontibus, et quidem in philosophia morali maxime Stoicorum vestigia secutum. Ita factum est etiam in Tusculanis disputationibus, quae magna ex parte etiam e Stoicorum fontibus hauserunt. In primo quidem libro, quo fuse ac copiose animi immortalitas tractatur, paene totum duxit ex Platone, qui eandem doctrinam in compluribus scriptis — non solum in Phaedone sed etiam in Phaedro, Menone, Timaeo, decimo denique de re publica libro — persecutus est. In secundo libro de tolerando corporis dolore disserit maxime Stoicos secutus. In tertio libro et quarto non solum Stoicis auctoribus usus est sed etiam Academicis, maxime Chrysippo et Crantore. In quinto libro cum Stoicos, Platonem et Aristotelem secutus est, tum etiam Polemone, Speusippo, Theophrasto, Xenocrate usus est.

Conspectus disputationum

[recensere | fontem recensere]

Disputationes in Tusculano habitae ad philosophiam pertinent quae dicitur paraenetica; id est: philosophia ut medicina ad animum curandum mentemque levandam adhibetur. In quattuor primis libris variae dolorum causae (sicut metus mortis, morbi corporis, aegritudines animi) pertractantur; in quinto denique libro Cicero discipulum suum ad virtutem adhibendam adhortatur.

Liber primus: de animo, morte, vita beata

[recensere | fontem recensere]
  • 1–8: Prooemium, in quo Cicero Graecos cum Romanis comparat horum mores et rem publicam, illorum artes et litteras laudans: iam tempus monere, ut Romanis bona Latinitate philosophiam cognoscere liceat.
  • 9–17: Positio sive thesis auditoris: summum malum esse mortem. Datur specimen sermonis ratione Socratica serti. Praeceptor — sine dubio alter ego Ciceronis — adgreditur ad refellendam auditoris sententiam.
  • 18–22: Animus quid sit, quaeritur. Quattuor de morte opiniones proferuntur, quarum omnes notionem animi poscunt. Itaque primum demonstrari debent natura et sedes animi.
  • 23–25: Reditus ad propositum eiusque refutationem. Non interest, utrum mortalis an immortalis sit animus, nam mors utique non est in malis habenda.

Argumentum in duas partes dividitur. In prima (26–76) Cicero animum immortalem esse arguit. In secunda (77–92) monet mortem contemnendam esse.

  • 26–35: Si animus cum corpore mortali moriatur, acta sit fabula. Sin autem animus immortalis sit, mors non in malis sit ducenda. Cicero ratione et argumentis incipit immortalitatem animi demonstrare. Variis opinionibus pertractatis arbitratur deorum animique immortalitatis fiduciam omnibus fere hominibus natura insitam esse.
  • 36–49: Animus quo modo vivere perseveret, quaeritur. Homines natura consentiunt deos esse. Qui quales sint, ratione cognoscitur. Inferi aliaeque formidines ex ignorantia finguntur. Deinde, ex qua re constet animus, quaeritur. Variis opinionibus enumeratis Cicero Panaetio adsensus dicit animum ex inflammata anima — id est: igni et aëre — constare, si igitur animus ex illis quattuor elementis Empedocleis sit. Si vero in quinto illo elemento Aristoteleo nomine carenti consistat animus, aliquid puri et integri sit, quod a terra quam longissime se ecferat, et summa quidem velocitate, donec ad sui simile perveniat.
  • 50–54: Cicero immortalitatem animi dicit ideo negari, quod difficile sit cogitatione comprehendi, qualis sit animus vacans corpore. Addit etiam difficilius esse animum intellegi, nisi a corpore sevocari possit. Ad animi immortalitatem cogitatione complectendam non opus esse scire, in quo loco sit animus qualisve sit. Phaedrum Platonis adferens motum animi pertractat.
  • 55–66: Cicero divinam animi naturam exponit, qua immortalitas demonstrari possit: (a) animus sui conscius vi sua, non aliena, movetur; (b) animus facultates habet, e quibus divinitas sciri possit, praesertim infinitam rerum innumerabilium memoriam, quae Platoni recordatio vitae superioris videbatur: animum ea, quae in priore vita cognoverit expertusque sit, etiam relicto corpore conservaturum esse. Ex quo fit, ut puer ille, quem Socrates Platonis in Menone de dimensione quadrati interrogat, denique quasi geometriae expertus respondere possit. Praeter memoriam aliae sunt animi facultates, sicut inventio et excogitatio, de quibus numquam sciri poterimus, unde ad hominem venire possint nisi a deo.
  • 67–70: De sede et natura animi. Ubi est animus? Quae est ei natura? Cicero animum in capite habitare credit, sed alias promittit de hac re agere. Animi naturam etiam omittit praeter quod dicit animum eo cum oculo esse comparandum, ut se ipse non videat, quamquam suam vim certe, sagacitatem, memoriam, motum, celeritatem videt. Sicut deum esse ex factis illius sciri potest, sic animus ex facultatibus divinis adgnoscitur.
  • 71–76: De simplici animi natura. In animo nihil admixti est. Quia omnino purus et simplex est animus, nec secerni nec dividi potest, ex quo sequitur, ut ne interire quidem potest, nam interitus quasi discessus et secretio est earum partium, quae ante interitum iunctione aliqua tenebantur. At fieri certe potest, ut animus, dum in corpore habitat, foedari possit. Itaque animus, ut puritatem suam conservet, disiungendus et secernendus est a corpore. Re vera, animum a corpore seiungendo mori consuescimus.
  • 77–81: Contra eos, qui immortalitatem animi negant. Sunt enim, qui non credant animum aeternum esse, inter quos Epicurei et Stoici sunt nec non Dicaearchus, discipulus Aristotelis. Cicero praesertim ea pertractat, quae a Panaetio contra Platonem dicta sunt: animum quidem corpore mortuo diutius remanere, nec tamen in aeternum; non corpora solum verum etiam animos nasci, quod declaret progeniei similitudo, quae non in corporibus solum sed etiam in ingeniis appareat; quicquid natum sit, interire. Porro, non corpora solum sed animos quoque dolore morboque adfici, ergo etiam interire posse. Contra haec autem Cicero: cum de immortalitate sive aeternitate animi dicatur, de ea mentis parte dici, quae omni turbido motu semper vacet. Quod ad similitudinem attinet, magis apparere videtur in bestiis, quarum animi ratione vacant.
  • 82–92: Num mors summum malum sit. Etiamsi animus mortalis sit, non est necesse mortem in malis ducere. Sane quidem, de beatioris vitae spe certe decidamus. Quodsi faciamus sic animum ut corpus interire, nihil iam sentiat post mortem, ne malum quidem, cum nusquam sit. Itaque non est, cur mortuum beata vita carere dicamus. Carere enim sentientis est, nec sensus in mortuo.
  • 93–94: An ante tempus mori miserum sit, quaeritur. At Cicero hoc "ante tempus" in quaestionem vocat. Vitae enim tamquam pecuniae usuram nobis natura dedit nulla praestituta die. "Quae vero aetas longa est" inquit, "aut quid omnino homini longum?"
  • 96–111: Cicero multis exemplis demonstrat mortem non esse metuendam. Mors tum aequissimo animo oppetitur, cum suis se laudibus vita occidens consolari potest. Sapientis est fidenti animo gradi ad mortem, in qua aut summum bonum aut nullum malum esse cognovit, quin etiam rebus secundis mori velle. Quippe cum mortuus nihil sentiat, insipientis est humandi corporis curam gerere. Cicero multos adfert homines mortem contemnentes, sicut Socratem in Phaedone.
  • 112–119: Epilogus. Constat mortem esse aut in aeternam domum remigrationem aut omnis sensus molestiaeque liberationem.
  1. Cicero in hoc opere (1.19) animum dicit idem valere atque animam, quamquam his verbis etiam differenter utitur. Constat animum hic eundem habere sensum ac Seele (Theodisce) et soul (Anglice).
  2. Cf. Cic. Att. 12.44.
  3. Tusc. 1.7-8.
  4. Tusc. 3.6 "Est profecto animi medicina philosophia, cuius auxilium non ut in corporis morbis petendum est foris, omnibusque opibus viribus, ut nosmet ipsi nobis mederi possimus, elaborandum est." Koch (2006); Wöhrle (2010).
  5. Cf. Cic. Off. 1.29.102; Nat. Deor. 2.12.34.
  6. Tusc. 3.10 "ut aegrotatio in corpore, sic aegritudo in animo"; cf. Fam. 5.13 fin.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Koch, Bernhard (2006). Philosophie als Medizin für die Seele. Untersuchungen zu Ciceros Tusculanae Disputationes. Stuttgart: Franz Steiner Verlag. (Palingenesia, 90.)
  • Wöhrle, Georg (2010). Cicero über Gesundheit, Krankheit, Ärzte. Göttinger Forum für Altertumswissenschaft 13: 159-188.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Opera Ciceronis
Cicero
Orationes

Pro Quinctio ·Pro Roscio Amerino · Pro Roscio comoedo · Pro Tullio (fragmenta) · De lege agraria contra Rullum · Pro M. Fonteio (fragmenta) · Verrinae actiones · De imperio Cn. Pompei · Pro Caecina · Pro Cluentio · Pro Rabirio perduellionis reo · In Catilinam: orationes I-IV · Pro Murena · Pro Sulla · Pro Flacco · Pro Archia poeta · Post reditum in Senatu · Post reditum ad Quirites · De domo sua · De haruspicum responsis · Pro Cn. Plancio · Pro Sestio · In Vatinium · Pro Caelio · De provinciis consularibus · Pro Balbo · Pro Milone · In Pisonem · Pro Scauro · Pro Rabirio Postumo · Pro Marcello · Pro Ligario · Pro rege Deiotaro · Philippicae quae dicuntur in M. Antonium orationes I–XIV · Divinatio in Caecilium

Opera rhetorica

De inventione · De partitione oratoria · De optimo genere oratorum · Topica · Brutus · De oratore · Orator

Opera tam philosophica quam
ad rem publicam spectantia
Epistulae

Epistulae ad Atticum · Epistulae ad Brutum · Epistulae ad Quintum fratrem · Epistulae ad familiares

Opera poetica

Arati Phaenomena (versio carminis astronomici quod "admodum adulescentulus" fecit) · Marius · De consulatu suo