Barbara (sancta)
Barbara Heliopolitana vel Nicomediensis, anno 306? mortua, est sancta Christiana, martyr, cuius memoria die 4 Decembris colitur (ab Ecclesia Orthodoxa 4 Decembris Calendario Iuliano, scilicet 17 Decembris Gregoriano).
Vita legendaria
[recensere | fontem recensere]Heliopoli Libanensi Barbara patre Dioscoro, Maximiani imperatoris amico, nata est. Pulchritudinis praecipuae causa Dioscorus filiam in turrem concludit, ubi Barbara meditans de Creatore unico cogitare incepit; postea cum nuptiarum causa pater in urbem egredi eam permisit, Barbara Christianos invenit et de fide eorum participavit. Hac re cognita Dioscorus iratus ad Martianum, qui urbem regebat, filiam adduxit, qui fidem reliquere iussit; Barbara negavit et multis tormentis passa denique a Dioscoro ipso decollata est. Sancta Iuliana Nicomediana, quae cum constantiam Barbarae vidisset Christiana facta est, cum ea occisa est. Dioscorus et Martianus post aliquot annos fulmine interfecti sunt.
Cultus
[recensere | fontem recensere]Corpus eius sine capite in ecclesia cathedrali Reatina sub maiore altari colitur et illius urbis necnon eius dioecesis patrona praecipua est.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • |
- Vita sanctae Barbarae in Legenda aurea (caput 202, p. 898)
- De sancta Barbara ex Ökumenischen Heiligenlexikon (Theodisce)
- Barbarae Eusebio epistola e Heroidibus Eobani Hessi
- Hymni sanctae Barbarae