Leonardus Orban
Leonardus (Dacoromanice Leonard) Orban (natus die 28 Iunii 1961 Coronae) oeconomus et vir publicus Dacoromanicus est.
Familia
[recensere | fontem recensere]Orban uxorem duxit atque filium habet. Et frater eius Ludovicus Orban vir publicus operam dat.
Munus
[recensere | fontem recensere]Orban annis 1981 - 1986 apud Universitatem Transsilvaniae Coronae mechanicae studebat, diploma machinatoris accepit atque deinde in fabrica Tractoriorum Coronae operam dedit. Annis 1987 - 1992 apud Academiam Studiorum Oeconomicorum Bucarestae oeconomiae studebat. Annis 1993 - 2001 consiliarius in rebus Europaeis Camerae Legatorum fuit. Annis 2001 - 2006 legatus Romaniae cum Unione Europaeae de patria ad UE accensura agebat.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]A die 1 Ianuarii commissarius UE pro linguis pluribus loquendis nominatus est[1] et ad mensem Februarium 2010 mansit. Deinde consiliarius praesidis Romananiae Traiani Băsescu factus est. Die 20 Septembris 2011 in consilio ministrorum Aemilii Boc minister opum Europaearum factus est[2]. Hoc officio et Michael Răzvan Ungureanu et Victor Ponta praesidibus ministrorum ad usque diem 21 Decembris 2012[3] tenuit.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Notae
[recensere | fontem recensere]
Hildegarda-Carola Puwak 2000 · Basilius Pușcaș 2003 · Alexander Fărcaș 2003 · Aemilius Ene Dinga 2004 · Anca Boagiu 2005 · Leonardus Orban 2011 · Eugenius Teodorovici 2012 · Marius Nica 2015 · Aura Răducu 2015 · Christianus Ghinea 2016 · Dragoş Christianus Dinu 2016 · Anna Birchall (res Europaeae) 2017 · Michaela Virginia Toader (opes Europaeae 2017) · Rovana Plumb (opes Europaeae) 2017 · Victor Negrescu (res Europaeae) 2017 · Marius Nica 2017 (opes Europaeae) · Rovana Plumb 2018 (opes Europaeae) · Eugenius Teodorovici 2019 opes Europaeae, pro tempore) · Roxana Mînzatu 2019 (opes Europaeae) · Ioannes Marcellus Boloş 2020 (opes Europaeae) · Christianus Ghinea 2020 (opes Europaeae) | |