Gabriel Sandu
Gabriel Sandu (natus die 8 Septembris 1963 in oppido Mizil in Prahova circulo) oeconomus ac vir publicus Dacoromanicus est.
Familia
[recensere | fontem recensere]Sandu uxorem duxit atque duos filios habet.
Munus
[recensere | fontem recensere]Ad annum 1989 apud Academiam Studiorum Oeconomicorum Bucarestae oeconomiae studebat. Deinde diversis societatibus commercialibus operam dat.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]SAndu sodalis Unio Virium Dextrarum (FD) fuit et anno 2000 praeses vicarius atque 2001 secretarius generalis huius factionis factus est. Ab anno 2003 sodalis Factionis Nationalis Liberalis (PN-L) est. Anno 2008 legatus ad Cameram Legatorum Romaniae electus est atque in consilio ministrorum Aemilii Boc a die 22 Decembris 2008 ad usque 3 Septembris 2010 minister communicationis et societatis informaticae fuit. A die 2 Octobris 2009 ad usque 23 Decembris 2009 etiam pro tempore minister societatum mediorum et parvorum fuit. Die 27 Octobris 2014 corruptionis accusatus atque pro tempore incarceratus est[1].
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Curriculum vitae in situ interretiali Camerae Legatorum Romaniae
- Pagina personalis in archivio interretiali conservata
- Biographia apud ziare.ro
Notae
[recensere | fontem recensere]
Stelianus Pintelie 1990 · Andreas Chirică 1990 · Hadrianus Turicu 1994 · Mircea Coșea 1996 · Ioannes Ovidius Muntean 1996 · Virgilius Popescu 1996 · Sorin Pantiș 1996 · Daniel Nica 2000 · Hadriana Țicău 2004 · Zsolt Nagy 2004 · Iulius Winkler 2007 · Carolus Borbély 2007 · Gabriel Sandu 2008 · Valerianus Vreme 2010 · Răzvan Mustea 2012 · Daniel Nica 2012 · Răzvan Cotovelea 2014 · Sorin Grindeanu 2014 · Marius Bostan 2015 · Dragos Tudorache (pro tempore) 2016 · Delia Popescu 2016 · Augustinus Jianu 2017 · Lucianus Şova 2017 • Bogdan Cojocaru 2018 • Bogdan Matei 2018 | |