Jump to content

Valerianus (imperator)

E Vicipaedia
Aureus Valeriani

Publius (Aurelius) Licinius Valerianus Augustus, circa annum 200 natus, mortuus post annum 260 in Gundishapur, fuit imperator Romanus ab 253 ad 260.

Origo et familia

[recensere | fontem recensere]

Res de vita puerili vix notae sunt, sed scitur vetere nobilique genere ortus esse et uxorem Egnatiam Marinianam habuisse atque filios duos, maiorem Gallienum, qui patre auctore anno 253 Augustus factus est et post mortem eius imperator successit, minorem Publium Licinium Valerianum, qui anno 265 consul ordinarius erat.

Primum anno 238 sex imperatorum consularis et princeps senatus memoratus est, forte res de probatione Gordiani imperatoris Valerianus egit. Ab Decio imperatore anno 250 legatus Augusti pro praetore provinciarum Raetiae et Norici actus autumno anni 253 post mortem imperatoris Treboniani Galli, qui antea subsidia in imperatorem Aemilianum rogaverat, a copiis suis imperator exclamatus et ad Aemilianum aggressus est. Prope Spoletonem Septembri Octobrive anni 253 exercitus obviam ierunt, sed Aemilianus ante militibus suis interfectus est.

Tempus regendi

[recensere | fontem recensere]

Inter imperium Valeriani paene omnes fines imperii Romani exercitibus inimicis imminebantur quare inde de discrimine imperii dicitur, itaque imperator Gallienum filium in septentrioneles misit, ipse Gothis ad Danuvium fluvium inferiorem et Persis ad finem orientem pugnavit.

Summum consilium suum servare provinciam Syriam urbibus pluribus magnis ubi ut Antiochia per invasionem Saporis primi, regis Persarum, ereptis. Primum tumultum Uranii Antonini, regis pontificalis Emesae, prostravit repellentis impetum Persarum in urbem eius et successu ipsius imperatoris appellantis. Eo tempore Romani in proeliis multis Persas vicerunt atque 257 victoriam permagnam habuerunt, inde Valerianus nomen renovatoris mundi adeptus. Post hanc victoriam autem Mars et Fortuna imperatorem reliquit, cum clades ingens 260 secuta sit.

Sapor in rebus gestis suis de hac victoria refert Valerianum 70 000 milites possidentem proelium permagnum perdidisse atque se imperatorem Romanum cepisse et in Persiam cum militibus magnis Valeriani duxisse. Hic casus tantum semel in historia Romana erat, qui autem tam horrendus, ut Romani etiam valde et diu terrerentur. Tamen res capiendi Valeriani omnes non clarae et multo dubiae sunt, nam nonnulli scriptores sunt, qui diversa tradebant. Eutropius et Zonaras exercitum Valeriani deletum et imperatorem ipsum captum atque in Persiam latum esse ut Sapor refert. At Zosimus aliter prodit dolum Saporis fuisse: Valerianus imperator agere a Sapore petivit, rex accepit poscens solum Valerianum ad conventum in castra sua, inter agendum Valerianus captus. Dolus falsus Saporis fuit. Numquam imperator iam liberatus neque filio suo neque alio Romano.

Supplicium captivi

[recensere | fontem recensere]

Haec clades ignominia miserrima Romanis erat. Demum sub Aureliano imperatore condicio levior facta. Cum Valerianus mortuus sit, cutis a corpore detracta et ad monitum Romanorum suspensa. Sed an haec vera sit, incertum et maxime dubium est. Et alii nuntii e Persis eo tempore dubitabantur ut fama Valerianum Sapori scalas fuisse in ascendendo equo eius. Pro Christianis poena Dei flagitiorum Valeriani causa in eos inter 257 et 258, quibus Cyprianus Carthagiensis necatus est quare vita imperatoris Valeriani hodie misera et taetra ostenditur.

Fontes de vita et principatu Valeriani

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Imperatores Romani

Augustus · Tiberius · Caligula · Claudius · Nero · Galba · Otho · Vitellius · Vespasianus · Titus · Domitianus · Nerva · Traianus · Hadrianus · Antoninus Pius · Marcus Aurelius · Lucius Verus · Avidius Cassius (usurpator) · Commodus · Pertinax · Didius Iulianus · Pescennius Niger (usurpator) · Clodius Albinus (usurpator) · Septimius Severus · Caracalla · Geta · Macrinus · Diadumenianus · Elagabalus · Alexander Severus · Maximinus Thrax · Gordianus I · Gordianus II · Pupienus · Balbinus · Gordianus III · Philippus Arabs · Philippus II · Decius · Herennius Etruscus · Hostilianus · Trebonianus Gallus · Volusianus · Aemilianus · Valerianus · Gallienus · Saloninus · Postumus (usurpator) · Laelianus (usurpator) · Marius (usurpator) · Victorinus (ursurpator) · Tetricus I (usurpator) · Tetricus II (usurpator) · Claudius Gothicus · Quintillus · Aurelianus · Tacitus · Florianus · Probus · Carus · Carinus · Numerianus · Diocletianus · Maximianus · Carausius (usurpator) · Allectus (usurpator) · Constantius Chlorus · Galerius · Constantinus I · Licinius · Flavius Valerius Severus · Maximinus · Maxentius · Domitius Alexander (usurpator) · Constantius II · Constantinus II · Constans · Magnentius (usurpator) · Iulianus · Iovianus · Valentinianus I · Valens · Procopius (usurpator) · Gratianus · Valentinianus II · Magnus Maximus (usurpator) · Theodosius I · Eugenius (usurpator) · Honorius · Arcadius · Constantius III · Priscus Attalus (usurpator) · Constantinus III (usurpator) · Iovinus (usurpator) · Valentinianus III · Ioannes (usurpator) · Petronius Maximus · Marcianus · Avitus · Leo I · Maiorianus · Libius Severus · Anthemius · Olybrius · Leo II · Glycerius · Zeno · Iulius Nepos · Romulus Augustus


Antecessores:
Imp. Caesar Gaius Vibius Volusianus Augustus II et Lucius Valerius Poplicola Balbinus Maximus
Consul
254
cum
Imp. Caesare Publio Licinio Valeriano Gallieno Augusto
Successores:
Imp. Caesar Publius Licinius Valerianus Augustus III et Imp. Caesar Publius Licinius Valerianus Gallienus Augustus II
Antecessores:
Imp. Caesar Publius Licinius Valerianus Augustus II et Imp. Caesar Publius Licinius Valerianus Gallienus Augustus
Consul
255
cum
Imp. Caesare Publio Licinio Valeriano Gallieno Augusto II
Successores:
Lucius Valerius Claudius Maximus Acilius Priscilianus II et Marcus Acilius Glabrio II
Antecessores:
Lucius Valerius Claudius Maximus Acilius Priscilianus II et Marcus Acilius Glabrio
Consul
257
cum
Imp. Caesare Publio Licinio Valeriano Gallieno Augusto III
Successores:
Marcus Nummius Tuscus et Mummius Bassus