382 a.C.n.
Appearance
Annus 382 a.C.n. e serie paginarum brevium de annis.
Eventa
[recensere | fontem recensere]Graecia
[recensere | fontem recensere]- Incipit primum bellum Olynthium : Lacedaemonii exercitum adversus Olynthios et socios ("Calchidicum foedus"), qui tum fines imperii sui prolatabant, in Chalcidicen mittit. Etenim legati e duabus Graecis civitatibus, Apollonia et Acantho quae Olynthiorum imperium recusabant, eorum auxilium petiverant. Item rex Macedonum Amyntas III, qui parte regni ab Olynthiis spoliatus erat, societatem cum eis iniit. Praesertim tamen aemulos hegemoniae suae timebant Lacedaemonii.
- Dux Lacedaemonius Phoebidas, in Chalcidicen cum exercitu missus, media pace atque contra foedera iurata Cadmea, Thebanorum arce, a proditoribus res novas cupientibus occulte introductus, ex improviso in itinere potitur. Quod factum multi Graeci etiam Spartae indigne tulerunt.
Nati
[recensere | fontem recensere]Nati huius temporis desiderati (additis natis, hanc formulam remove, vide etiam 3 fere paginas in categoria Categoria:Nati 382 a.C.n.)
Mortui
[recensere | fontem recensere]Mortui huius temporis desiderati (additis mortuis, hanc formulam remove)