Jump to content

Adelbertus de Chamisso

E Vicipaedia
Adelbertus von Chamisso.
Monumentum Chamissonianum Berolini situm.
Camissonia brevipes est species unius ex binis generibus ex Chamisso appellatis.

Adelbertus de Chamisso (natus Louis Charles Adélaïde de Chamissot de Boncourt Sivry-Ante Campaniae 30 Ianuarii 1781; mortuus Berolini 21 Augusti 1838) fuit poeta et botanista Germanus et auctor Petri Schlemihl, fabulae de homine qui suam vendidit umbram. In Francia usitate appellabatur Adelbert de Chamisso(t) de Boncourt, quod nomen sedem eius maiorum prope Boncourt, commune Francicum, attingit. Linguista primum librum de lingua Havaiana scripsit.[1]

Anno 1790 cum parentibus emigrans malis variis latis Borussiam veniunt, ubi anno 1796 factus est servus reginae et anno 1798, Friderico Gulielmo III regente, miles in legione peditum Berolinensi. Genitoribus in patriam reversis filius Adalbertus Berolini remansit. Amor poeseos eum duxit ad circulos ubi versabantur e.g. Carolus Augustus Varnhagen de Ense, Franciscus Theremin, Iulius Eduardus Hitzig, Fridericus de la Motte-Fouqué. Cum illis commercium epistulare et cooperationes numquam interrupta sunt: cum iam alibi habitaret, iugiter ediderunt florilegium poeticum quoddam.

Cupide Adalbertus studia in iuventute neglecta refaciebat, praesertim in rebus ad linguam Graecam et ad historiam naturalem spectantibus. Cum Hamala Francogallis tradideretur, Chamisso inter milites fuit qui semper fideles ductori Borussico locali fuerunt. Perfidia aliorum percussus militiam reliquit et in patriam reversus est qui magister gymnasialis ad Napoléonville vellet. Sed desiderium hoc impleri non potuit; Chamisso in circulum Germanae de Staël (quando fuit in castello Coppet in Helvetia) introductus est ubi se exploratorem botanicae avidissimum coram publico praestaret.

Autumno anni 1812 Berolinum revenit studiorum perficiendorum caussa; sed bellis Napoleoni repellendo incohatis Adalbertus peregrinus ancipiti animo fuit. Itaque anno 1815 libentissime ut indagator scientificus in navigio Brigg Rurik capitaneum Russicum Othonem de Kotzebue (filium Augusti de Kotzebue) ad periplun comitatus est. Proh dolor nautae barbari omnes studium Adalberti de Kotzebue refrenebant atque impediebant. Insuper ab illis haud pauca de scientiis pretiosis a Chamisso in itinere patratis in nuntiis officialibus tacebantur.

Opus eius »Reise um die Welt« habet partes duas, nempe diarium »Tagebuch« et annotationes »Bemerkungen und Ansichten«; editum est anno 1836.

Mense Octobri de Chamisso Berolinum rursus intravit et in Instituto botanico custodis munere fungi coepit. Maritus factus est et paucos annos post praefectus herbariorum regiorum; Academia scientiarum quoque eum anno 1835 in gremio suo accepit. Die 29 Octobris 1888 ei monumentum (quod fecit Moser) in Platea Monbijou Berolinensi erectum est.

Opera selecta

[recensere | fontem recensere]

Chamisso varia opera scientifica exaravit et librum de lingua Havaiana (Lipsiae 1837). Poematum eius anthologiam primam confecerunt illemetipse et Varnhagen quam proferebant in periodico »Musenalmanach« (Lipsiae 1804–1806). Opus eius lucidissimum »Peter Schlemihl«, historia de viro umbram i.e. identitatem suam perdens scriptum est anno 1813 in tristitia atque excitatione.

Carmina eius valde tenera sunt, inter quae cycli romantici »Frauenliebe und-Leben« et »Lebenslieder und-Bilder«. Poemata philosophica scripsit velut »Salas y Gomez«. Characteris puritas infantilis, studium simplicitatis, vestigia linguae culturaeque Francogallicarum poesim eius immortalem reddunt. Drama autem »Fortunati Glücksäckel und Wunschhütlein« post mortem editum est.

Nexus interni

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Adelbertum de Chamisso spectant.
  1. "Über die hawaiische Sprache," Vorgelegt der Königlichen Akademie der Wissenschaften zu Berlin, 12 Ianuarii 1837 (Lipsiae: In der Weidmannischen Buchhandlung, 1837).