Jump to content

Alexander Borodin

Latinitas inspicienda
E Vicipaedia
Wikidata Alexander Borodin
Res apud Vicidata repertae:
Alexander Borodin: imago
Alexander Borodin: imago
Nativitas: 31 Octobris 1833; Petropolis
Obitus: 15 Februarii 1887; Petropolis
Patria: Imperium Russicum

Familia

Coniunx: Ekaterina Protopopova

Memoria

Sepultura: Sepulcretum Tichvinense
Alexander Borodin, ab Elia Repin pictus

Alexander Porphirii Borodin (Russice Александр Порфирьевич Бородин, tr. Aleksandr Porfir’evič Borodin; Petropoli natus die 31 Octobris[1] 1833, ibidem mortuus die 15 Februarii[2] 1887) fuit compositor et chemicus Russicus.

Borodin erat spurius Lucae Gedianov ducis Georgiani filius, sed in indicem illatus est sicut filius servi ducis qui Porphirius Borodin appellabatur. Alexander Borodin anno 1856 studium in Academia medica-chirurgica perfecit, anno 1858 factus est doctor medicinae. Se ad scientiam, educationem, et politicam adhibuit. Scripsit plus quadraginta opera, problematis chemiae dedicata. Etiam peritus studii aldehydi et ab anno 1859 ad annum 1862 Heidelbergae tempore Pisana studium fecit. Professor anno 1877 factus est. Ab anno 1874, laboratorium chemicum academiae medicae-chirurgicae administrabat. Erat unus organizatorum et professorum (annis 18721887) cursorum medicorum femineorum in instituto eruditionis pro mulieribus.

Borodin etiam erat compositor, cuius magnum opus est drama melicum Inguarus dux (Russice «Князь Игорь», Knjaz’ Igor’) ex poesi epico Слово о плъку Игорєвѣ, duae symphoniae et duo quadricinia fidium. Ab anno 1862 interfuit in omnibus negotiis circuli compositorum Russicorum nomine Acervulus Fortis (Russice «Могучая кучка», Mogučaja kučka), a Mile Balakirev ordinati. Borodin quamvis non multa artificia musica creaverat, labor eius ad musicam Russicam amplificandam magni valoris fuit.

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Alexandrum Borodin spectant.
Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • • Classical Archives