Jump to content

Andria (Terentius)

E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam: Andria (discretiva).
Personae scaenicae sculptae.

Andria est comoedia palliata Publii Terentii Afri ludis Megalensibus M. Marcello C. Sulpicio consulibus (= 166 a.C.n.) acta. Poeta Latinus duas comoedias Menandri imitatus est, quas in unum commiscuit : Andriam et Perinthiam[1]. Andria inscripta est quia Glycerium puella ex insula Andro Athenas venit : ideo "Andria" vocatur.

Pamphilus adulescens Glycerium amat, puellam sine parentibus ex Andro Athenas migratam, quae vulgo creditur soror Chrysidis meretricis. Quam praegnantem clam reddidit ac ei promisit infantem futurum suscepturum. At pater Simo Pamphilo filiam veteris amici Chremis uxorem dare vult quae et ipsa ab adulescentulo Charino amatur. Chryside mortua, in exsequiis celebrandis Pamphilus et Glycerium palam omnibus amantes esse visi sunt. Quapropter nunc negat Chremes sese filiam Philomenam daturum adulescenti aliam amanti. Quibus narratis prima scaena huius fabulae, nihilominus Simo simulare decernit tamquam hoc ipso die nuptias celebraturus sit : animum filii experiri cupit, num negaturus an obtemperaturus patri sit. Sed Davos, familiaris servus, adiutor et conscius Pamphili in amoribus, intelligit non omnia sic esse parata ut veras nuptias decet, et domino minori consilium dat ut promittat uxorem ducere, ne pater causam habeat cur irascatur neve properet aliam uxorem quaerere. Quo facto Chremes, a Simone oratus, sententiam mutat atque filiam dare rursus paratus est. Tum ambo adulescentes, Pamphilus et Charinus, miserrimi apud Davum de malo consilio acerbe queruntur. Callidus servus pollicetur sese ex discrimine tanto exitum inventurum esse. Mox Glycerium infantem parit quem Davos in limine aedium eri sui adponi iubet, ita ut Chremes in eum quasi forte incurrat atque veritatem percipiat. Denuo Chremes filiam dare recusat et Davos ad supplicium ab irato Simone mittitur. Tum vero Crito, sobrinus Chrysidis, ex Andro ad hereditatem venit et magnum nuntium adfert : Glycerium, quae ex naufragio in insula Andro sola relicta erat, filia ipsius Chremis reperitur. Ita omnia in fine fauste feliciterque eveniunt : duo matrimonia ad libidinem amantium parantur et Davos catenis liberatur.

Hoc genus argumenti tritum volgatumque in antiqua comoedia erat.

Tabula personarum

[recensere | fontem recensere]
  • SIMO SENEX, pater Pamphili.
  • CHREMES SENEX, amicus Simonis, pater Philomenae atque Glycerii.
  • CRITO SENEX, ex Andro, sobrinus Chrysidis.
  • PAMPHILVS ADVLESCENS, amator Glycerii, sponsus Philomenae.
  • CHARINVS ADVLESCENS, amicus Pamphili, amator Philomelae.
  • GLYCERIVM MVLIER, puella a Pamphilo amata.
  • DAVOS SERVOS, servus Pamphili et Simonis.
  • DROMO LORARIVS, alius servus Simonis.
  • SOSIA LIBERTVS Simonis.
  • BYRRIA SERVOS, servus Charini.
  • MYSIS ANCILLA, serva Glycerii.
  • ARCHYLIS ANCILLA, alia serva Glycerii.
  • LESBIA OBSTETRIX.

Duo harum personarum in scaenam non veniunt : Glycerium unum versum utraque ex interiore domo dicit et Archylis nihil dicit quidem et domi latet sed eam bis Lesbia adloquitur. Item Chrysis de qua multa narrantur iam mortua est cum fabula incipit. Item Philomena filia Chremetis de cuius matrimonio agitur non apparet. Praecipuae personae in scaena sunt viri de matrimonio inter se certantes.

Grammaticus Donatus nos certiores fecit Charinum et Byrriam a Terentio additos esse nec in Andria Menandri fuisse.

Sententiae et proverbia

[recensere | fontem recensere]

Nonnullae sententiae insignes sunt :

... ne quid nimis [2]

(=Graece mêden agan, quod est fundamentum sapientiae Graecae).

obsequium amicos, veritas odium parit[3].
  1. Prologus 9.
  2. Versus 61.
  3. Versus 68.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]