Arbiter (ars athletica)
Appearance
Arbiter[1][2][3] sive plenius ludi arbiter[4] in generibus athleticis binarum gregum est, qui ludum iudicat curatque, ut legibus cuiusque ludi oboediatur. Saepe multi arbitres ludum observant; quorum plerumque unus est arbiter principalis, sicut verbi causa in pediludio et alsulegia glaciali, et alii ei adiuvantur. Munus arbitrum in multis generibus athleticis bipartitum est: ipsum ludum gubernant (initium et exitum ludi monstrant et sic porro), atque lusores peccantes puniunt.
Vestibus aliorum colorum quam alii lusores vestiti sunt, ut melius discernantur.
Arbitri variorum generum athleticorum
[recensere | fontem recensere]-
Arbiter pedilusoria (a dextra).
-
Arbiter harpasti Americani.
-
Arbiter bascaudarius (a sinistra).
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Carolus Egger: Neues Latein Lexicon (Lexicon recentis Latinitatis), "arbiter est, qui ex aequo et bono sententiam fert ad controversias componendas." s.v. Schiedsrichter.
- ↑ Albert, Levine et Helfer apud Davidis Morgan et Patricii Oeni Neo-Latin Lexicon (2018) s.v. referee.
- ↑ Reijo Pitkäranta, Suomi-latina-suomi-sanakirja: Lexicon Finnico-Latino-Finnicum, sub voce erotuomari (Helsinki 2002).
- ↑ Ebbe Vilborg. Norstedts svensk-latinska ordbok, Editio secunda anni 2009, sub voce domare (sport).