Arbor natalicia
Arbor natalicia[1][2][3][4] est arbor, saepe abies, quae domi mense Decembri ornatur ad festum Christi natalis[1] celebrandum nonnumquam gemmis, parvis candelis, rebusque ornamentis aliis.
Historia
[recensere | fontem recensere]Origines arboris nataliciae sunt in paganis Europae culturis priusquam religio Christiana advenit. Arbores nataliciae nunc videntur per totum orbem, in multis culturis, etiam in nonnullis quae non sunt Christianae.
Arborem nataliciam saepe dicunt fuisse morem paganum quo arbores semper virentes immortalitatem vitae significarent, qui mos deinde in Christianam religionem translatus est.
In Nova Zelandia, plantae pohutukawa describuntur "naturales Christi Natalis arbores" quia tempore Christi Natalis florere solent; praeterea, habent flores rubros et folia viridia, sicut multae arbores nataliciae.
Conlocatio et Abitus
[recensere | fontem recensere]Arbor natalicia saepe conlocatur tempore Adventus in nocte 24 Decembris, et manet in templis vel domibus catholicorum usque ad 2 Februarii itidem diem Missae Lucis, quia ille dies significat finem temporis nativitatis Christi. Multis domibus iam die 6 Ianuarii itidem die Epiphaniae Domini arbor natalicia destruitur in illis terris saltem foederalibus Germaniae, ubi hic dies sollemnis habetur.
Ornamenta
[recensere | fontem recensere]Arbor natalicia naturaliter ornatur ornamentis levibus, sicut globis, figuris ligneis, stiriis manufactis, stellis de festuca. Summa in arbore solent stellae (in commemoratione stellae Bethleem) vel angeli, saepius feminino aspectu (quasi essent angelae) poni. Saepe sub ramis infimis sunt praesepe natalicium et dona.
Arbores
[recensere | fontem recensere]In Germania quotannis 160 centena milia abietum nordmannicarum emuntur et arboribus nataliciis utuntur. Hae arbores etiam nascuntur in Sauerland, in Slesvico Holsatiaque, in Dania. Dania est prima exportatrix exportans arbores pretio 100 centenis milibus Euronum.
Oeconomia
[recensere | fontem recensere]In Germania anno 2006, expenduntur 6160 centena milia euronum; qua pecunia 280 centena milia arborum nataliciarum emptum iri aestimantur.[5]
Nexus interni
- Carolus Follenius, qui hancce traditionem in America fundavit
- Christi Natalis
- O abies
- Pater Natalis
- Praesepe
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad arborem nataliciam spectant. |
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ 1.0 1.1 PONS Standardwörterbuch LATEIN, ed. prima (1992, Nachdruck 2006).
- ↑ Terentius Tunberg, Quomodo invidiosulus nomine Grinchus Christi natalem abrogaverit, libellus a Dr. Suess Latine conversus.
- ↑ John C. Traupman, Latin and English Dictionary, ed. tertia (Novi Eboraci: Bantam Books, 2007), 493.
- ↑ Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009.
- ↑ Deutschlandfunk, "Tag für Tag" (de die ad diem), 12.12.2006.