Jump to content

Boris Polevoj

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Wikidata Boris Polevoj
Res apud Vicidata repertae:
Boris Polevoj: imago
Boris Polevoj: imago
Nativitas: 4 Martii 1908; Moscua
Obitus: 12 Iulii 1981; Moscua
Patria: Unio Sovietica

Memoria

Sepultura: Sepulcretum Novodevicense

Boris Nicolai filius Polevoj (Russice Борис Николаевич Полевой, tr. Boris Nikolaevič Polevoj, vero nomine Кампов, tr. Kampov; natus 17 Martii 1908 Moscuae, mortuus 12 Iulii 1981 ibidem) erat diurnarius et scriptor Russicus Sovieticus.

Polevoj ab anno 1928 ut diurnarius favebat operi. Tempore Belli Magni Patrii erat in exercitu Sovietico pugnanti ut correspondens actorum diurnorum nomine Pravda («Правда»). Memorias de bello illo scripsit. Nota est eius Narratio de vero homine («Повесть о настоящем человеке»), anno 1946 in lucem edita, de aviatore militari Sovietico Meres'ev (cuius prototypus est Alexius Mares'ev), qui, in pugna tempore Belli Magni Patrii vulneratus, pedes suos perdidit, sed denuo ut aviator bellare continuavit. Pro narratione ea Polevoj anno 1947 ornatus est Praemio Staliniano. Praemium Stalinianum secundum suum anno 1949 accepit, ut auctor anthologiae summariorum et narrationium, Homines Sovietici sumus («Мы — советские люди») titulatae, anno 1948 publicatae. Pro anthologia summariorum suorum nomine Diarii Americani («Американские дневники») anno 1959 Praemio Pacis Internationali ornatus est. Anno 1974 factus est Hero Laboris Socialistici.

Nexus externus

[recensere | fontem recensere]