Cannibalismus
Cannibalismus[1] est victu consumptio omnis aut partis unius singuli ab alio singulo eiusdem speciei. Singuli eiusdem speciei consumere, moresve cannibalisticos etiam monstrare, est communis interactio oecologica inter animalia, quae in plus quam 1500 specierum observatur.[2]
Cannibalismus autem non solum (ut homines olim credebant) extremae victus inopiae vel temporum artificialium aut non naturalium causa, sed etiam in usitatis circumiectis naturalibus in variis speciebus fit.[2][3][4]
Cannibalismus pervulgatus videtur praecipue in oecosystematibus aquaticis, ubi usque nonaginta centesimae fere organismorum nonnumquam in eorum orbe vitae biologica cannibales sunt. Cannibalismus non solum in speciebus carnivoris, sed etiam in herbivoris detrivorisque reperitur.[3]
Varietas cannibalismi quae ad homines pertinet est anthropophagia.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ E Caníbales, Hispanico Caribaeorum nomine, gentis Indorum Occidentalium, cuius mos fortasse erat anthropophagia, vicissim ex Hispanico canibal vel caribal 'homo ferox'.
- ↑ 2.0 2.1 Polis 1981.
- ↑ 3.0 3.1 Fox 1975.
- ↑ Elgar et Crespi.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Bernheim, Pierre-Antoine, et Guy Stravidès. 1992. Cannibales! Lutetiae: Plon.
- Elgar, M. A., et Bernard J. Crespi, eds. 1992. Cannibalism: Ecology and Evolution of Cannibalism among Diverse Taxa. Novi Eboraci: Oxford University Press. ISBN 0198546505.
- Fox, Laurel R. 1975. Cannibalism in natural populations. Annual Review of Ecology and Systematics 6:87–106.
- Monestier, Martin. 2000. Cannibales, histoire et bizarreries de l'anthropophagie hier et aujourd'hui. Lutetiae: Le cherche midi.
- Niayesh, Ladan. 2009. Aux frontières de l’humain: figures du cannibalisme dans le théâtre anglais de la Renaissance. Éditions Honoré Champion.
- Picquart, Julien. 2011. Notre désir cannibale. La Musardine.
- Polis, G. A. 1981. The evolution and dynamics of intraspecific predation. Annual Review of Ecology and Systematics 12:225–251.
- Saimeh, Nahlah. 2007. Canibalismo. Mente y Cerebro 27:12–17.
- Teulé, Jean. 2009. Mangez-le si vous voulez.
- Yi, Zheng. 1999. Stèles rouges: du totalitarisme au cannibalisme. Lutetiae: Bleu de Chine. ISBN 2910884139.
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad cannibalismum spectant. |