Carabella
Appearance
Carabella[1] vel caravella[2] est genus navis veliferae duobus vel tribus malis, quod plerumque in Lusitania, Hispania, et Italia saeculis a duodecimo ad quintum decimum in usu erat. Saeculo quinto decimo exeunte caraccae, ad navigationem naves meliores, carabellas expulerunt.
Bartholomaeus Dias duabus carabellis promontorium Bonae Spei attendit. In expeditione prima Columbi trium navium duae carabellae fuerunt, tertia autem et principalis caracca; Vascus Gama duabus carabellis et duabus caraccis in Indiam navigavit; expeditionis Magellanicae primae quattuor caraccae et una carabella participes fuerunt.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Vox Italiana originis Lusitanae, interdum in textu Latino invenitur (Lilii Gyraldi Opera quae extant omnia, vol. I, Lugdini Batavorum 1696, p. 624; Petri Peckii Ad rem nauticam pertinentes commentarii, Amstelodami 1668, p.6; Ludovici Antonii Muratorii Antiquitates Italicae medii aevi, vol. V, Arretii 1774, p. 275). De carabo (i.e. nave) voce Latina mediaevali derivatur.
- ↑ Ioannis Baptistae Ricciolii(it) SI Geographia et hydrographia reformata, Venetiis 1672, p. 506; Muratorius ibidem.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Schwarz, George Robert. 2008. "The History and Development of Caravels." Thesis, University of Cincinnati, Maius 2008. PDF. (Anglice)
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vide carabellam in Victionario. |
- de carabellis (Britannica) (Anglice)
- Museu da Marinha (Portugallice)
- Museu da Marinha, fac-similes (Portugallice)
- Instituto Camões: Caravela
- Engstfeld, Axel. 2002. Durchbruch am Kap des Schreckens. (Theodisce)