Jump to content

Chandrikapersad Santokhi

E Vicipaedia
Wikidata Chandrikapersad Santokhi
Res apud Vicidata repertae:
Chandrikapersad Santokhi: imago
Chandrikapersad Santokhi: imago
Nativitas: 3 Februarii 1959; Lelydorp
Patria: Surinamia

Familia

Coniunx: Mellisa Seenacherry

Chandrikapersad vel brevius Chan Santokhi (apud Lelydorp pagi Suriname die 3 Februarii 1959 natus) est vigil et politicus Surinamiae.

Filius operariorum ex India oriundorum, religione Hinduica, Chandrikapersad Santokhi Paramaribo in urbe apud scholam mediam generalem educatus est. Ab 1978 usque ad 1982 Apeldornii Nederlandiae in Academia Vigilium eruditus est. In patriam reditus vigil opeeram dedit in pagis Geyersvlijt et Wanica; mox autem Paramaribo missus rector tabularii criminalis nationalis, deinde ab anno 1991 commissus vigilium principalis meruit. Minister iustitiae fuit a die 1 Septembris 2005 usque in 13 Augusti 2010, praeside Ronaldo Venetiaan.

Commissus iam inquisiverat de caedibus Decembribus anno 1982 sub regimine militari peractis. Minister igitur iudicia tenere coepit, quibus inter primos Desi Bouterse, olim dictator, inculpabatur; qui denuo, praeses merens, anno 2019 damnatus est. Chan Santokhi ipse, Desiderato Bouterse successor, die 16 Iulii 2020 praeses inauguratus est.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Lexica biographica:  • • Black Past