Jump to content

Colonia Cosacorum

E Vicipaedia
Regiones Russiae, in quibus stanitsae hodie manent, colore roseo indicatae

Stanitsa vel Colonia Cosacorum[1] est genus loci habitati Russiae meridionalis, quod saeculis XVIII et XIX saepissime aedificabatur. In nonnullis regionibus etiam nunc stanitsae iure existunt.

Sensu stricto stanitsa vocabulum grex vel caterva significat. Stanitsae partes exercitus Cosacici nominabantur, et postea terra, parti huic data, in qua et vicus aedificabatur. Multae urbes Russiae meridionalis ut stanitsae aedificatae sunt vel statum stanitsae aliquo tempore habebant, ut Tamanum, Orum, Mons Magnes, Paulodorum etc.

Stanitsae Leningradskaia via anno 2017

Hodie stanitsae in regionibus Rostoviensi et Volgogradensi, territoriis Crasnodariano et Stauropolitano et in omnibus rebus publicis Caucasi Septentrionalis iure existunt. Interdum maiores, quam urbes parvae sunt (ut Kanevskaia et Leningradskaia territorii Crasnodariani), sed coloniae rurales putantur.

  1. Stanitsa est genus coloniae Cosacicae, v. S. Ivaškovskij, Lexicon Rossico-Latinum, s.v. станица.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]