Cyanosis
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Cyanosis | |
---|---|
Cognitores | |
Disciplina medica | Cardiologia |
ICD-10 | R23.0, D74.9 |
Rationes clinicae | |
Dyscoloratio caerulea cutis cyanosis dicitur. |
Cyanosis symptoma in medicina dyscoloratio caerulea cutis mucosarumque significat. Coloratio caerulea de formatione deoxyhaemoglobino[1], rarius methaemoglobino vel sulfhaemoglobino, emanat.
Distinguuntur cyanoses in centrales et periphericae. Non raro morbi cordis vel pulmonum cyanosem causant, rarius medicamenta vel aliae drogae. Pigmenta cutis cyanosem dignoscendi inhibere possunt[2]. Tractationes ad causas spectant.
De coloratione haemoglobini
[recensere | fontem recensere]Color cutis mucosarumque maior in parte et pigmentis melanocytorum et erythrocytorum sanguinis dominatur. Erythrocytis coloratio rubra insunt, et color hic sanguinis rubescens de virtutibus partis moleculae haemoglobini, gregis haematis enim, qui oxygenium ligat, emanat. Praeterea in haematis centro atomus ferri Fe invenitur, quod ad rubescentiam addit. Si oxygenium O2 haemati oneratur, color magis ruber apparet, si abest obscurior, "caeruleus" videtur.
De consuetudine cyanosis oxygenium sanguini abesse indicat.
Aspectus clinicus
[recensere | fontem recensere]Distinguuntur cyanoses in
- centrales cum coloratione circum truncum, os cum labiis oris, lingua, velut
- pheriphericae cum coloratione phalangium manus pedisque velut membrorum ipsorum.
Causae
[recensere | fontem recensere]cyanosis centralis
[recensere | fontem recensere]- morbis systematis nervosi centralis
- morbi systematis respiratorii
- morbi cardiovasculares
- morbi sanguinis
- hypothermia
cyanosis periphericae
[recensere | fontem recensere]- omnes causae cyanosum centralium
- insufficientia cordis
- phaenomenon Raynaudianum
- thrombosis profunda
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Goss G. A., Hayes J. A., Burdon J. G. (Mar 1988). "Deoxyhaemoglobin concentrations in the detection of central cyanosis". Thorax 43 (3): 212-3
- ↑ Baranoski G. V. G., Van Leeuwen S. R., Chen T. F. (Iul 2017). "On the detection of peripheral cyanosis in individuals with distinct levels of cutaneous pigmentation". Annual international conference of the IEEE engineering in medicine and biology society: 4260-4
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- StatPearls de cyanosibus et centralibus et periphericis (Anglice)