Decebalus
Appearance
Decebalus (Graece Δεκέβαλος; anno 86 regnare coepit, mortuus anno 106) fuit rex Daciorum qui longum bellum cum Romanis gessit ; ac primo Domitiano imperatore victorias rettulit, etiam praefecto praetorio Cornelio Fusco occiso (anno 86). Tandem a Traiano victus, cum exploratores Romani eum capturi essent, anno 106 sese ipse necavit[1].
Quae scaena in Columna Traiana scalpta est[2], necnon altera scaena in qua Traianus caput recisum regis mortui militibus suis exhibet[3]. E monumento Philippis anno 1965 reperto novimus nomen decurionis alae Pannoniorum qui caput regis recidit atque Traiano reportavit : fuit quidam Tiberius Claudius Maximus[4].
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Dio Cassius libris 67 et 68 Historiae Romanae (Excerpta Ursiniana 47-49, Excerpta Valesiana 281-284, 286-287, Epitome Xiphilini 221, 229-234).
- Plinius, libro decimo Epistularum 74.1.
- Suetonius, Domitianus cap. VI.
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Christer Bruun, "The Legend of Decebalus" in Roman Rule and Civic Life: Local and Regional Perspectives, Lugduni Batavorum, 2004ː 153-176
- G. A. T. Davies, "Trajan's First Dacian War", The Journal of Roman Studies, 1917ː 74-97
- Janos Makkay, "The treasures of Decebalus", Oxford Journal of Archaeology, 1995ː 333sqq.
- Alexandre Simon Stefan, Les guerres daciques de Domitien et de Trajan : architecture militaire, topographie, images et histoire, École française de Rome, 2005 Recensio critica Altera recensio critica
- "Victoires et défaites en Gétie et en Dacie de Burébistas à Décébale, ou de César à Trajan", Mélanges de l'école française de Rome, 2009ː 431-461
Vide etiam
[recensere | fontem recensere]Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Dio Cassius 68,14.
- ↑ Scaena CXLV
- ↑ Scaena CXLVII.
- ↑ *AE 1969/70, 00583 Textus :Cursus honorum Tiberii Claudii Maximi. (in capsam "EDCS-ID" imprime "EDCS-09701197"). M. Speidel, The Captor of Decebalus, JRS 1970, pp142-153.