Jump to content

Elbinga

E Vicipaedia
Wikidata Elbinga
Res apud Vicidata repertae:
Elbinga: insigne
Elbinga: insigne
Civitas: Polonia
Locus: 54°9′8″N 19°24′32″E
Numerus incolarum: 115 220
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Elbląg

Gestio

Procuratio superior: Warmian-Masurian Voivodeship

Geographia

Superficies: 79.82 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Gmina Elbląg, Gmina Tolkmicko, Gmina Milejewo

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Compendium, Kaliningradum, Pillavia, Barßel, Leri, Druskininkai, Novogardia Lituanica, Tarnopolis, Coquimbo, Baoji, Tainan, Nowy Sącz, Trowbridge, Liba, Hîncești

Tabula aut despectus

Elbinga: situs
Elbinga: situs
Elbinga.

Elbinga vel Elbingum (Polonice Elbląg; Theodisce Elbing) est urbs in Polonia, quae ad Palatinatum Warmiae et Masuriae pertinet.

Nomen et situs

[recensere | fontem recensere]
Vicus Elbingae post annum 1990 vetere modo iterum aedificatus.

Nomen urbis a flumine, quod etiam Elbinga nuncupatur, originem ducit. Elbingae fluminis nomen (Ilfing, vocabulum linguae Prussicae) primo a Wulfstano, viatore Anglo, anno 890 perscriptum est.[1]

Elbinga in antiquo territorio Borussico Pogesaniae sita est, ad flumen eiusdem nominis, inter planitiem magnam deltae Vistulae et colles Elbingenses qui ad altitudinem 197 m super maris aequor (mons Milejewska Góra seu Butterberg) elevantur.

Elbinga anno 1237 ab Ordine Sanctae Mariae Teutonicorum condita est. Ab anno 1466 civitas libera ad Regnum Polonicum pertinuit. Annis 1626 ad usque 1635 Gustavus II Adolphus rex Sueciae urbem tenuit. Iterum annis ab 1655 ad 1660 Sueci Carolo X Gustavo duce Elbingam tenuerunt et anno 1657 Elector Magnus Borussiae Elbingam pignus aeris alieni a Ioanne II rege Poloniae accepit. Anno 1703 aere alieno non soluto Fridericus I rex Borussiae Elbingam suo regno adiunxit. Annis sequentibus Elbinga saepe occupata est: a Suecia (1703-1720), a Russia (1710-1712) et a Saxonia anno 1712. Annis ab 1758 ad 1762 iterum Russi milites Elbingam tenuerunt. Anno 1772 post primam divisionem Poloniae pars Borussiae facta est. Anno 1807 copiae Napoleonis urbem expugnaverunt. Saeculo XIX navalia magna hic condita sunt. Ab anno 1867 ad Foederationem Germanicam Septemtrionalem pertinuit, ab anno 1871 ad Imperium Germanicum. Elbinga et post Bellum Mundanum Primum et Foedus Versaliis sancitum 1919 pars Germaniae mansit. Inter Bellum Mundanum Secundum urbs valde deleta est. Ab anno 1945 ad Poloniam pertinet. Incolae Germanici fugati sunt et copiae Sovieticae Elbingam diripuerunt. Ab anno 1950 urbs iterum aedificata est. Ex anno 1990, centrum historicum vetere modo iterum aedificatur.

Sculpturae abstractae “formae spatiales” dictae

[recensere | fontem recensere]
Sculptura abstracta ab Antonio Starczewski anno 1965 facta et Elbingae collocata.

Inter res Elbingae notatu dignas enumerari possunt praesertim multae (circiter quinquaginta) magnae sculpturae abstractae in variis locis urbis positae. Quae a sculptoribus Polonis annis ab 1965 ad 1973 exstructae sunt, haud raro operariis officinarum ferrariarum adiuvantibus,[2] ipsisque sculpturis ex officinis, ubi confectae erant, ad vias urbis directe translatis.[3] Hae sculpturae Polonice “formae spatiales” (formy przestrzenne) appellantur, atque periegetibus Elbingam venientibus “iter formarum spatialium” proponitur.

  1. Casimirus Rymut (ed.), Nazwy miejscowe Polski. Vol. III: E–I (Cracoviae 1999). ISBN 83-87795-45-3
  2. Premyslaus Bociąga, Expositio biennalis Elbingensis urbem in museum sub Iove transformavit (Anglice) lege hic
  3. Bogna Świątkowska, Expositio biennalis formarum spatialium Elbingae 1965–73 (Polonice) lege hic

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Elbingam spectant.
Situs geographici et historici: Locus: 54°9′8″N 19°24′32″E • GeoNames • Thesaurus Getty • Facebook Places • Store norske Lexikon