Elbochasim
Appearance
Elluchasem Elimithar sive Elbochasim Bagdatensis, vero nomine Arabico ابن بطلان Ibn Buṭlān (natus saeculo XI ineunte; Antiochiae mortuus anno 1066) fuit medicus Arabicus et clericus Nestorianus. Bagdati medicinam et philosophiam docebat usque in 1049, quo anno iter per Halapiam Cairum fecit. Ibi degens controversiam cum medico Aegyptio Haly Rodoam persecutus est. Constantinopoli anno 1054 suadente patriarcha Michaele Cerulario tractatum de eucharistia composuit. Ab anno insequenti Antiochiae iterum habitavit, ubi in monasterio die 2 Septembris 1066 mortem obiit.
Opera selecta
[recensere | fontem recensere]- Daʿwat al-atibbāʾ ("Convivium medicorum", satira)
- Daʿwat al-qusūs ("Convivium praedicatorum", satira)
- تقويم الصحة Taqwīm al‑ṣiḥḥa ("Tabularium sanitatis": apud lectores Europaeos mediaevales Tacuinum sanitatis)
Bibliographia
[recensere | fontem recensere] Si plus cognoscere vis, vide etiam Tacuinum sanitatis#Bibliographia.
- Editiones operum
- 1533 : Tacuini sanitatis Elluchasem Elimithar; Albengnefit De virtutibus medicinarum et ciborum; Iac. Alkindus De rerum gradibus. Argentorati: apud Ioannem Schottum Textus apud Monacenses
- 1937 : J. Schacht, Max Meyerhof, edd. et interprr., The medico-philosophical controversy between Ibn Butlan of Baghdad and Ibn Ridwan of Cairo. Cairi
- 2004 : Joseph Dagher, Gérard Troupeau, interprr., Ibn Buṭlān, Le Banquet des prêtres: une maqâma chrétienne du XIe siècle. Lutetiae: Geuthner recensio
- 2008 : Joseph Dagher, Gérard Troupeau, interprr., Ibn Buṭlān, Le Banquet des médecins: une maqâma chrétienne du XIe siècle. Lutetiae: Geuthner
- Eruditio
- J. Schacht, "Ibn Buṭlān" in Encyclopaedia of Islam 2a ed. vol. 3 (1971) pp. 740-742
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Elbochasim spectant. |