Forum Taksim
Forum Taksim est forum magnum in Pera (Turcice Beyoğlu), Europaea Constantinopolis parte, situm. Adhuc, iuxta forum, aedificium parietum vetum octonariorum divisionis aquae, ab silva Belogradiensi orientibus, conservatum est. In medio fori monumentum reipublicae situm est.
Nomen (Arabice تقسيم, scilicet "divisio, distributio") Latine "forum castelli aquarum" reddi potest.
Ab hoc İstiklal Caddesi (via libertatis) olim Grande rue de Pera (Perae Platea), ad occidentem via peditibus tantum patens una cum linea T2 tramviario nostalgico ad forum Tünel proficiscens et pedites et visitatores invitat.
Praeterea forum Taksim est compitum maius commeatus İstanbuli vehiculorum et ferriviae metropolitanae Constantinopolitanae.
Res notissimae
[recensere | fontem recensere]Monumentum reipublicae
[recensere | fontem recensere]In medio foro monumentum conditionis Rei publicae Turcicae anno 1923 memorat. Altitudo monumenti est 11 m (36 ped.). In grege fundatores Türkiye Cumhuriyeti Mustapha Kemal Atatürk enim, İsmet İnönü, Fevzi Çakmak, atque in postero ordine etiam Russici Michael Frunze et Clemens Vorošilov et Semyon Aralov visibiles sunt.
Taksim
[recensere | fontem recensere]Iuxta forum, ad eius orientem, vetum aedificium minorius parietum octonariorum divisionis aquae reperiri potest. Ubi olim ab silva Belogradiensi orientibus, aqua in urbem Constantinopolis aditum erat.
Commeatus
[recensere | fontem recensere]İstiklal Caddesi
[recensere | fontem recensere]Olim Grande rue de Pera (Perae Platea), hodie via libertatis (İstiklal Caddesi) via peditibus tantum patens una cum linea T2 tramviario nostalgico versus occidentem ad forum Tünel profiscitur.
Ferrivia subterranea
[recensere | fontem recensere]- Lineae M2 statio
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Richard Seymour, "Istanbul park protests sow the seeds of a Turkish spring" in The Guardian (31 Maii 2013)