Georgius Curtius
Georgius Curtius (natus Lubecae die 16 Aprilis 1820; mortuus Ieleniae Gorae in Silesia die 12 Augusti 1885) fuit philologus et linguisticae comparativae peritus Germanicus. Ernestus Curtius, archaeologus atque historicus summus, frater eius erat.
De vita
[recensere | fontem recensere]Ut frater gymnasium Catharinei frequentavit, ubi maturitatis examen anno 1837 fecit.[1] Post studia Bonnae et Berolini, magister creatus est Dresdae. Triennio post Berolinum petivit ubi privatim docebat. Postquam opus Die Bildung der Tempora und Modi im Griechischen und Lateinischen editum est (cum dedicatione ad honorandum professorem Fridericum Ritschl), homines attenti multa similia cum ideis Augusti Schleicher cernebant.[2] Postea amicitiam scientificam frugiferam cum Schleicher iniit. Anno 1849 Curtius Pragae seminarii philologici Pragensis proclamatus est. Post biennium professor in Universitate Carolina factus est. Anno 1854 Kieliae, postea Lipsiae fuit.
Adeptiones
[recensere | fontem recensere]Theorias philologicas a Curtius positas maximi momenti fuisse constat. Ecce eius opera maiora:
- Die Sprachvergleichung in ihrem Verhältniss zur classischen Philologie (1845)
- Sprachvergleichende Beiträge zur griechischen und lateinischen Grammatik (1846)
- Grundzüge der griechischen Etymologie (1858-1862)
- Das Verbum der griechischen Sprache (1873)
Ex anno 1878 Curtius curavit editionem foliorum Leipziger Studien zur classischen Philologie annoque proximo cooptatus est in Academiam Americanam artium scientiarumque. Grammatica linguae Graecae scholastica anni 1862 plus quam viginties edita in idioma Anglicum conversa est. In scriptis ultimis Zur Kritik der neuesten Sprachforschung (1885) acriter in neogrammaticos invectus est.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Meister, Richard. 1903. "Curtius, Georg." Allgemeine Deutsche Biographie 47: 597–602. Hic in interreti.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Georgium Curtium spectant. |
- Vicifons
- Opera ab hoc homine vel de eo scripta apud Bibliothecam Nationalem Germanicam (Theodisce)
- nexus apud DDB
- praelectiones Lipsiae habitae
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Hermann Genzken, Die Abiturienten des Katharineums zu Lübeck (Gymnasium und Realgymnasium) von Ostern 1807 bis 1907 (Lübeck: Borchers, 1907). Beilage zum Schulprogramm 1907, 342.
- ↑ August Schleicher, Sprachvergleichende Untersuchungen: Zur vergleichenden Sprachgeschichte (BonnaeL H. B. König, 1848).