Jump to content

Guido de Monteforti (comes Bigorrae)

E Vicipaedia

Guido de Monteforti (natus saeculo 12 exeunte; Castello Novo in proelio interfectus die 4 Aprilis 1220) fuit filius alter natu Simonis V de Monteforti, ductoris expeditionis sacrae in Albigenses, quem ex uxore Alicia de Montemorenciaco genuit. Ducibus patre (qui anno 1218 interfectus est) et fratre Amalrico Guido in bellis contra Albigenses militavit.

Die 13 Novembris 1216 in matrimonium duxit Petronillam, Bernardi comitis Convenarum filiam et iure matris comitissam Bigorrae. Guido e Petronilla genuit filiam Aelidem, quae, matre anno 1251 mortua, ipsa comitissa Bigorrae facta est.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Reinhold Pauli, Simon de Montfort, Earl of Leicester, the creator of the House of Commons (Londinii, Trübner, 1876) pp. 22-30 Textus apud archive.org
  • G. W. Prothero, The Life of Simon de Montfort, Earl of Leicester, with special reference to the parliamentary history of his time (Londinii: Longmans, Green, 1877) pp. 31-58 Textus apud archive.org

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!